[PAULUS libro undecimo ad edictum. ] §4.4.23.prCum mandatu patris filius familias res administraret, non habet beneficium restitutionis: nam et si alius ei mandasset, non succurreretur, cum eo modo maiori potius consuleretur, cuius damno res sit cessura.
[保罗著《告示注解》第十一卷] 当家子根据父亲的委任管理财产时,不享有恢复原状的利益:因为即使是其他人向他委任,他也不会获得救济,因为以此种方式,实际上是照顾了那名成年的委任人,而事情的结果终将归结为该成年人的损失。
sed si euentu damnum minor passurus sit, quia quod praestiterit seruare ab eo cuius negotia gessit non potest, quia is non erit soluendo, sine dubio praetor interueniet.
但如果结果是未成年人将遭受损失——因为他无法从他为其管理事务的人那里收回他所支付的份额,因为该人无力偿债——裁判官无疑将会介入。
si autem ipse dominus minor sit, procurator uero maioris aetatis, non potest facile dominus audiri, nisi si mandatu eius gestum erit nec a procuratore seruari res possit.
但如果本人自己是未成年人,而代理人是成年人,则本人的诉求不易被受理,除非该事务是根据其委任而实施的,且无法从代理人处收回财产。
ergo et si procuratorio nomine minor circumscriptus sit, imputari debet hoc domino, qui tali commisit sua negotia.
因此,即使未成年人是以代理人的名义被欺诈,这也必须归咎于本人,因为他将自己的事务委托给了这样的人。
Idque et Marcello placet.
马塞路斯也赞同这一点。