[IDEM libro undecimo ad edictum. ] §4.4.22.prIn integrum uero restitutione postulata aduersus aditionem a minore factam, si quid legatis expensum est, uel pretia eorum qui ad libertatem aditione eius peruenerunt, a minore refundenda non sunt.
[同人著《告示注解》第十一卷] 然而,在针对未成年人所作的继承接受请求恢复原状时,如果为遗赠支付了任何费用,或者因其接受继承而获得自由之人的价值,均无需由未成年人退还。
quemadmodum per contrarium cum minor restituitur ad adeundam hereditatem, quae antea gesta erant per curatorem bonorum decreto praetoris ad distrahenda bona secundum iuris formam constitutum, rata esse habenda Calpurnio Flacco Seuerus et Antoninus rescripserunt.
相反,当未成年人被恢复原状以接受继承时,塞维鲁和安东尼(皇帝)回复卡尔普尔尼乌斯·弗拉库斯称,此前由裁判官根据法律形式为变卖财产而决定设立的财产管理人所实施的行为,应当被视为有效。