[PAULUS libro primo sententiarum. ] §4.4.24.prQuod si minor sua sponte negotiis maioris interuenerit, restituendus erit, ne maiori damnum accidat.
[保罗著《意见集》第一卷] 但如果未成年人自发地介入成年人的事务,为免成年人遭受损失,应允许其获得原状恢复。
quod si hoc facere recusauerit, tunc si conuentus fuerit negotiorum gestorum, aduersus hanc actionem non restituitur: sed compellendus est sic ei cedere auxilio in integrum restitutionis, ut procuratorem eum in rem suam faciat, ut possit per hunc modum damnum sibi propter minorem contingens resarcire.
但如果他拒绝这样做,那么在他因无因管理之诉而被起诉时,他不能针对该诉讼获得原状恢复:相反,必须强迫他将恢复原状的救济让与成年人,其方式是使该成年人成为其“为自己事务的代理人”,以便通过这种方式,成年人能够弥补因未成年人而给自己造成的损失。
§4.4.24.1Non semper autem ea, quae cum minoribus geruntur, rescindenda sunt, sed ad bonum et aequum redigenda sunt, ne magno incommodo huius aetatis homines adficiantur nemine cum his contrahente et quodammodo commercio eis interdicetur.
然而,与未成年人进行的交易并不总是要予以撤销,而应当被调整到符合善意与衡平的程度,以免这一年龄段的人因无人与他们签约而遭受巨大不便,并在某种程度上被排斥于商业往来之外。
itaque nisi aut manifesta circumscriptio sit aut tam neglegenter in ea causa uersati sunt, praetor interponere se non debet.
因此,除非存在明显的欺诈,或者他们在该事务中的行为过于疏忽,否则裁判官不应介入。
§4.4.24.2Scaeuola noster aiebat, si quis iuuenili leuitate ductus omiserit uel repudiauerit hereditatem uel bonorum possessionem, si quidem omnia in integro sint, omnimodo audiendus est: si uero iam distracta hereditate et negotiis finitis ad paratam pecuniam laboribus substituti ueniat, repellendus est: multoque parcius ex hac causa heredem minoris restituendum esse.
我们的斯卡埃沃拉常说,如果有人因年轻轻率而疏忽或拒绝了继承或遗产占有,如果一切确实尚处于未变动的原状,则无论如何都应当受理其诉求;但如果遗产已经被出卖、事务已经终结,他只是为了获得替代继承人辛勤劳动所准备好的现款而前来,则应当予以拒绝;并且,基于此种理由,对未成年人之继承人的原状恢复应当更加审慎地适用。
§4.4.24.3Si seruus uel filius familias minorem circumscripserit, pater dominusue quod ad eum peruenerit restituere iubendus est, quod non peruenerit ex peculio eorum praestare: si ex neutro satisfiet et dolus serui interuenerit, aut uerberibus castigandus aut noxae dedendus erit.
如果奴隶或家子欺诈了未成年人,应当命令父亲或主人在利益归属于他的限度内予以返还,对于未归属于他的部分,则从他们的特有财产中予以赔偿;如果两处都无法满足清偿,且奴隶存在恶意,则该奴隶应当接受鞭刑处罚或被交付以承担侵权责任。
sed et si filius familias hoc fecit, ob dolum suum condemnabitur.
但即使是家子实施了此行为,他也会因自己的恶意而被判决败诉。
§4.4.24.4Restitutio autem ita facienda est, ut unusquisque integrum ius suum recipiat.
此外,原状恢复应当以使每个人都收回其完整权利的方式进行。
itaque si in uendendo fundo circumscriptus restituetur, iubeat praetor emptorem fundum cum fructibus reddere et pretium recipere, nisi si tunc dederit, cum eum perditurum non ignoraret: sicuti facit in ea pecunia, quae ei consumpturo creditur, sed parcius in uenditione, quia aes alienum ei soluitur, quod facere necesse est, credere autem non est necesse.
因此,如果在出卖土地时被欺诈的未成年人获得原状恢复,裁判官应当命令买受人返还土地及其孳息并收回价金,除非买受人在支付价金时并非不知道未成年人将会挥霍该款项:正如裁判官对于借给明知其将消费该款项的未成年人的金钱所做的那样,但在买卖中要更加审慎,因为这是向他清偿债务,而这是必须做的,但借贷却并非必须。
nam et si origo contractus ita constitit, ut infirmanda sit, si tamen necesse fuit pretium solui, non omnimodo emptor damno adficiendus est.
因为即使契约的起点确实存在应当被撤销的瑕疵,但如果是必须支付价金,买受人也不应当在任何情况下都遭受损失。
§4.4.24.5Ex hoc edicto nulla propria actio uel cautio proficiscitur: totum enim hoc pendet ex praetoris cognitione.
根据本告示并不产生任何专属的诉权或保证:因为这完全取决于裁判官的特别审理。