Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §4.2.14.7-4.2.14.15

强迫之诉中四倍赔偿额的计算与免责要件

第 652 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节论述了因强迫提起之诉中四倍赔偿额的计算方法、标的奴隶死亡或逃亡时被告的责任与担保,以及共同侵权人免责的条件。

[ULPIANUS libro undecimo ad edictum. ] §4.2.14.7Quadruplatur autem id quanti ea res erit, id est cum fructibus et omni causa.
[乌尔比安著《告示评注》第十一卷] 然而,被乘以四倍的是该物的价值,也就是说,连同孳息和一切附随权利(全原因)。
§4.2.14.8Si quis per uim sisti promittendo postea fideiussorem adhibuerat, is quoque liberatur.
如果有人因受强迫而承诺出庭,随后提供了保证人,该保证人也获得免责。
§4.2.14.9Sed et si quis per uim stipulatus, cum acceptum non faceret, fuerit in quadruplum condemnatus, ex stipulatu eum agentem aduersus exceptionem replicatione adiuuari Iulianus putat, cum in quadruplo et simplum sit reus consecutus.
但是,如果有人通过强迫进行了口头协定,由于他没有免除债务,从而被判处四倍赔偿;朱利安认为,当他根据口头协定提起诉讼时,针对抗辩,他应得到再抗辩的协助,因为在四倍赔偿中,被告(受强迫者)也已经获得了一倍的数额。
Labeo autem etiam post quadrupli actionem nihilo minus exceptione summouendum eum, qui uim intulit, dicebat: quod cum durum uidebatur, ita temperandum est, ut tam tripli condemnatione plectatur, quam acceptilationem omnimodo facere compellatur.
然而,拉贝奥认为,即使在四倍诉讼之后,施加强迫的人仍应被抗辩所排除。 这看起来过于严苛,因此应予以缓和:使他既承受三倍的判罚,又被强制以一切方式进行正式债务免除(口头免除)。
§4.2.14.10Quatenus autem diximus quadruplo simplum inesse, sic hoc disponendum est, ut in condemnatione quadrupli res quidem omnimodo contineatur et eius restitutio fiat, poenae autem usque ad triplum stetur.
然而,就我们所说四倍中包含一倍而言,应当这样安排:在四倍的判罚中,物确实在任何情况下都被包含在内并予以返还,而处罚则保持在三倍。
§4.2.14.11Quid si homo sine dolo malo et culpa eius, qui uim intulit et condemnatus est, periit? in hoc casu a rei condemnatione ideo relaxabitur, si intra tempora iudicati actionis moriatur, quia tripli poena propter facinus satisfacere cogitur.
如果奴隶非因施加强迫并被判罪之人的故意和过失而死亡,情况会如何? 在这种情况下,如果该奴隶在判决执行诉讼期间死亡,他将免于对物的金钱判罚,因为他已被强制因其不法行为而以三倍的罚金进行偿还。
pro eo autem, qui in fuga esse dicitur, cautio ab eo extorquenda est, quatenus et persequatur et omnimodo eum restituat: et nihilominus in rem uel ad exhibendum uel si qua alia ei competit actio ad eum recipiendum integra ei qui uim passus est seruabitur, ita ut, si dominus eum quoquo modo receperit, is qui ex stipulatione conuenitur exceptione tutus fiat.
然而,对于据说正在逃亡的奴隶,必须向被告强索担保,承诺他将予以追寻并尽一切办法予以返还;尽管如此,受强迫者用于收回该奴隶的对物之诉、出示之诉或他所享有的任何其他诉讼,仍应完整地为其保留,以便如果主人以任何方式收回了该奴隶,根据口头协定而被起诉的人将通过抗辩获得保护。
haec si post condemnationem: si autem ante sententiam homo sine dolo malo et culpa mortuus fuerit, tenebitur, et hoc fit his uerbis edicti 'neque ea res arbitrio iudicis restituetur'.
这是在判决之后的情况;但如果奴隶在判决前非因故意和过失而死亡,被告仍应承担责任,这是由告示中的以下文字决定的:‘且该物未根据法官的裁定予以返还’。
ergo si in fuga sit seruus sine dolo malo et culpa eius cum quo agetur, cauendum est per iudicem, ut eum seruum persecutus reddat.
因此,如果奴隶正在逃亡而并非由于被告的故意和过失,必须通过法官进行担保,由其追寻该奴隶并予以退还。
sed et si non culpa ab eo quocum agitur aberit, si tamen peritura res non fuit, si metum non adhibuisset, tenebitur reus: sicut in interdicto unde ui uel quod ui aut clam obseruatur.
但是,即使奴隶并非由于被告的过失而不在场,但如果他不施加强迫该物本不会灭失,被告仍应承担责任;这正如在‘暴力占有’或‘暴力或隐秘’令状中所遵守的规则一样。
itaque interdum hominis mortui pretium recipit, qui eum uenditurus fuit, si uim passus non esset.
因此,有时,如果未遭受强迫原本会卖掉该奴隶的人,可以获得已死奴隶的价金。
§4.2.14.12Qui uim intulit, cum possessionem a me sit consecutus, fur non est: quamuis qui rapuit, fur improbior esse uideatur, ut Iuliano placet.
施加强迫的人,即使从我这里获得了占有,也不是窃贼;尽管强夺者似乎是更恶劣的窃贼,正如朱利安所主张的那样。
§4.2.14.13Eum qui metum fecit et de dolo teneri certum est, et ita Pomponius, et consumi alteram actionem per alteram exceptione in factum opposita.
施加强迫的人也确实要承担欺诈(恶意)责任,蓬波尼乌斯也持此观点,并且通过提出基于事实的抗辩,其中一个诉讼会被另一个诉讼所吸收。
§4.2.14.14Iulianus ait quod interest quadruplari solum, et ideo eum, qui ex causa fideicommissi quadraginta debebat, si trecenta promiserit per uim et soluerit, ducentorum sexaginta quadruplum consecuturum: in his enim cum effectu uim passus est.
朱利安说,仅有利益损失才被乘以四倍。 因此,因遗托原因负债四十的人,如果因强迫而承诺三百并予以支付,他将获得二百六十的四倍赔偿;因为正是在这二百六十的数额上,他实际上遭受了强迫。
§4.2.14.15Secundum haec si plures metum adhibuerint et unus fuerit conuentus, si quidem sponte rem ante sententiam restituerit, omnes liberati sunt: sed etsi id non fecerit, sed ex sententia quadruplum restituerit, uerius est etiam sic peremi aduersus ceteros metus causa actionem.
根据这些规则,如果有多人施加了强迫而其中一人被起诉,如果他在判决前自愿返还了该物,所有人均获得免责;但即使他没有这样做,而是根据判决返还了四倍,更正确的看法是,即使如此,针对其余人的因强迫而提起的诉讼也归于消灭。

词汇与语法注释

  1. 4.2.14.9cum in quadruplo et simplum sit reus consecutus — 在法律拉丁语中,'reus'不仅指“被告”,一般也指“诉讼当事人”。在此处,它指的是在强迫之诉中的原告(受害者),而在基于口头协定的诉讼中则成为了被告(reus)。'consecutus sit'的主语是该受害者,意指通过获得四倍的赔偿,他也实际上获得了一倍(原债务)的填补。
  2. 4.2.14.11si tamen peritura res non fuit, si metum non adhibuisset — 双重条件从句修饰主句 'tenebitur reus'(被告仍应承担责任)。第一个条件从句('si... non fuit')使用直陈式完成时,表示客观事实的判断(“该物本不会灭失”),而第二个条件从句('si... non adhibuisset')使用虚拟式过去完成时,表示过去相反的虚拟条件(“如果他不施加强迫”)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §4.2.14.7-4.2.14.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:4.2.14.7-4.2.14.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。