[GAIUS libro quarto ad edictum prouinciale. ] §4.2.10.prIllud uerum est, si ex facto debitoris metum adhibentis fideiussores acceptilatione liberati sunt, etiam aduersus fideiussores agi posse, ut se reponant in obligationem.
[盖尤斯著《地方告示评注》第四卷] 真实的是,如果因施加恐惧的债务人的行为,保证人已通过免除而被释放,则亦可针对保证人提起诉讼,以使他们重新回到债权债务关系中。
si metu a te coactus acceptam tibi stipulationem fecerim, arbitratu iudicis, apud quem ex hoc edicto agitur, non solum illud continetur, ut in tua persona redintegretur obligatio, sed ut fideiussores quoque uel eosdem uel alios non minus idoneos adhibeas: praeterea ut et pignora quae dederas in eandem causam restituas.
如果我因受到你的恐惧强迫,向你作出了问答契约的免除,那么根据本告示在其面前提起诉讼的法官的裁量,不仅包括在你的个人身上恢复债务,还包括你应当提供保证人——无论是原先的保证人还是其他同样具有偿债能力的保证人;此外,你还应当将你曾提供的质物恢复到相同的法律状态。