[ULPIANUS libro undecimo ad edictum. ] §4.2.9.prMetum autem praesentem accipere debemus, non suspicionem inferendi eius: et ita Pomponius libro uicensimo octauo scribit.
[乌尔比安著《告示评注》第十一卷] 我们应当将恐惧理解为当前的、迫在眉睫的恐惧,而非对可能施加恐惧的怀疑:蓬波尼乌斯在第二十八卷中也是这样写的。
ait enim metum illatum accipiendum, id est si illatus est timor ab aliquo.
因为他说,应当理解为施加的恐惧,即如果恐惧是由某人施加的。
denique tractat, si fundum meum dereliquero audito, quod quis cum armis ueniret, an huic edicto locus sit? et refert Labeonem existimare edicto locum non esse et unde ui interdictum cessare, quoniam non uideor ui deiectus, qui deici non expectaui sed profugi.
最后,他讨论道:如果我听说有人持械前来而放弃了我的土地,本告示是否有适用余地? 他报告说,拉贝奥认为本告示无适用余地,并且强占占有收回令(unde vi)也停止适用,因为我并不显得是被暴力驱逐,因为我没有等待被驱逐而是逃跑了。
aliter atque si, posteaquam armati ingressi sunt, tunc discessi: huic enim edicto locum facere.
这与武装人员进入后我才离开的情形不同:因为在这种情况下,他说本告示是有适用余地的。
idem ait, et si forte adhibita manu in meo solo per uim aedifices, et interdictum quod ui aut clam et hoc edictum locum habere, scilicet quoniam metu patior id te facere.
他又说,如果有人纠集一伙人强行在我的土地上建造建筑物,则关于暴力或隐秘行为的禁止令(quod vi aut clam)和本告示均有适用余地,这显然是因为我出于恐惧而容忍你这样做。
sed et si per uim tibi possessionem tradidero, dicit Pomponius hoc edicto locum esse.
但是,蓬波尼乌斯说,即使我是因暴力而将占有移转给你,本告示同样适用。
§4.2.9.1Animaduertendum autem, quod praetor hoc edicto generaliter et in rem loquitur nec adicit a quo gestum: et ideo siue singularis sit persona, quae metum intulit, uel populus uel curia uel collegium uel corpus, huic edicto locus erit.
然而,应当注意的是,裁判官在本告示中是以一般性且对物的方式(in rem)表述的,并未说明暴力是由谁实施的。 因此,无论是个人施加了恐惧,还是人民、民会、团体、结社或法人,本告示均有适用余地。
sed licet uim factam a quocumque praetor conplectatur, eleganter tamen Pomponius ait, si quo magis te de ui hostium uel latronum uel populi tuerer uel liberarem, aliquid a te accepero uel te obligauero, non debere me hoc edicto teneri, nisi ipse hanc tibi uim summisi: ceterum si alienus sum a ui, teneri me non debere, ego enim operae potius meae mercedem accepisse uideor.
但是,尽管裁判官将任何人所实施的暴力都包括在内,蓬波尼乌斯仍非常精辟地指出:如果为了更好地保护你免受敌人、强盗或暴民的暴力,或将你解救出来,而我从你那里接受了某物或让你承担了债务,除非我亲自对你施加了这种暴力,否则我不应依本告示承担责任;但如果我与该暴力无关,则我不应承担责任,因为我更应该被视为接受了自己劳务的报酬。
§4.2.9.2Idem Pomponius scribit quosdam bene putare etiam serui manumissionem uel aedificii depositionem, quam quis coactus fecit, ad restitutionem huius edicti porrigendam esse.
同一位蓬波尼乌斯写道,有些人正确地认为,即使是某人在被迫情况下进行的奴隶解放或拆除建筑物,也应当延伸适用本告示的恢复原状。
§4.2.9.3Sed quod praetor ait ratum se non habiturum, quatenus accipiendum est uideamus.
但是,裁判官所说的“他将不予承认”应当如何理解,让我们来看看。
et quidem aut imperfecta res est, licet metus interuenerit, ut puta stipulationem numeratio non est secuta, aut perfecta, si post stipulationem et numeratio facta est aut per metum accepto debitor liberatus est uel quid simile contigerit quod negotium perficeret.
确实,事情要么是未完成的(尽管有恐惧介在,例如,在问答契约之后并没有进行现金给付),要么是已完成的(如果在问答契约之后也进行了给付,或者因恐惧通过免除使债务人获得了免责,或者发生了其他类似完成了民事法律行为的情况)。
et Pomponius scribit in negotiis quidem perfectis et exceptionem interdum et actionem conpetere, in imperfectis autem solam exceptionem.
蓬波尼乌斯写道,在已完成的法律行为中,有时抗辩和诉权可以并存,而在未完成的法律行为中,则仅能适用抗辩。
sed ex facto scio, cum Campani metu cuidam illato extorsissent cautionem pollicitationis, rescriptum esse ab imperatore nostro posse eum a praetore in integrum restitutionem postulare, et praetorem me adsidente interlocutum esse, ut siue actione uellet aduersus Campanos experiri, esse propositam, siue exceptione aduersus petentes, non deesse exceptionem.
但从实际案例中我知道,当坎帕尼亚人通过对某人施加恐惧而勒索了允诺的保证书时,我们的皇帝曾给出批复,该人可以向裁判官请求恢复原状,且在我在场陪席时,裁判官作出了中间判决:如果他想通过诉权起诉坎帕尼亚人,该诉权已被提出;如果他想通过抗辩对抗起诉他的人,抗辩亦不缺失。
ex qua constitutione colligitur, ut siue perfecta siue imperfecta res sit, et actio et exceptio detur.
从该宪令可以得出结论,无论事情是完成的还是未完成的,均给予诉权和抗辩。
§4.2.9.4Uolenti autem datur et in rem actio et in personam rescissa acceptilatione uel alia liberatione.
然而,对于愿意的人,在撤销免除或其他免责行为后,既给予对物诉权,也给予对人诉权。
§4.2.9.5Iulianus libro tertio digestorum putat eum, cui res metus causa tradita est, non solum reddere, uerum et de dolo repromittere debere.
尤里安在《学说汇纂》第三卷中认为,因恐惧而接受财产移转的人,不仅应当返还该财产,还应当就无欺诈(de dolo)提供保证。
§4.2.9.6Licet tamen in rem actionem dandam existimemus, quia res in bonis est eius, qui uim passus est, uerum non sine ratione dicetur, si in quadruplum quis egerit, finiri in rem actionem uel contra.
然而,虽然我们认为应当给予对物诉权,因为该财产仍属于遭受暴力之人的财产,但如果有人起诉要求四倍赔偿,则对物诉权终止,反之亦然,这一说法并非没有道理。
§4.2.9.7Ex hoc edicto restitutio talis facienda est, id est in integrum, officio iudicis, ut, si per uim res tradita est, retradatur et de dolo sicut dictum est repromittatur, ne forte deterior res sit facta.
根据本告示,应当通过法官的职权进行这样的恢复原状,即恢复原状(in integrum),以便如果财产是因暴力移转的,则予以重新移转,并如前所述就无欺诈提供保证,以免财产变差。
et si acceptilatione liberatio interuenit, restituenda erit in pristinum statum obligatio, usque adeo, ut Iulianus scribat libro quarto digestorum, si pecunia debita fuit, quae accepta per uim facta est, nisi uel soluatur uel restituta obligatione iudicium accipiatur, quadruplo eum condemnandum.
如果通过免除发生了免责,则应当将债权债务关系恢复到原始状态,以至于尤里安在《学说汇纂》第四卷中写道:如果存在到期债务,而该债务是通过暴力予以免除的,除非予以偿还或在恢复债务关系后接受审判,否则应判处其承担四倍的赔偿。
sed et si per uim stipulanti promisero, stipulatio accepto facienda erit.
但如果我因暴力向提问式约言人作出了承诺,则该问答契约应当予以免除。
sed et si usus fructus uel seruitutes amissae sunt, restituendae erunt.
此外,如果用益权或地役权丧失了,也应当予以恢复。
§4.2.9.8Cum autem haec actio in rem sit scripta nec personam uim facientis coerceat, sed aduersus omnes restitui uelit quod metus causa factum est: non inmerito Iulianus a Marcello notatum est scribens, si fideiussor uim intulit, ut accepto liberetur, in reum non esse restituendam actionem, sed fideiussorem, nisi aduersus reum quoque actionem restituat, debere in quadruplum condemnari.
然而,既然该诉权是以对物的方式起草的,它并不直接惩罚施加暴力的人,而是旨在针对所有人恢复因恐惧而实施的行为:尤里安在写道“如果保证人施加暴力以通过免除获得免责,不应当针对主债务人恢复诉权,而保证人除非也针对主债务人恢复诉权,否则应当被判处四倍赔偿”时,马尔切鲁斯对其进行注解,这并非没有道理。
sed est uerius, quod Marcellus notat: etiam aduersus reum competere hanc actionem, cum in rem sit scripta.
但马尔切鲁斯注解的内容更为正确:由于该诉权是对物起草的,因此该诉权也适用于对抗主债务人。