[IDEM libro tertio decimo responsorum. ] §39.6.42.prSeia cum bonis suis traditionibus factis Titio cognato donationis causa cessisset, usum fructum sibi recepit et conuenit, ut, si Titius ante ipsam uita decessisset, proprietas ad eam rediret, si postea superstitibus liberis Titii mortua fuisset, tunc ad eos bona pertinerent.
[同前,答辩集第十三卷] 塞娅在通过交付转移其财产后,出于赠与的目的而将其让与给她的亲属提图斯,并为自己保留了益物权,且双方约定:如果提图斯先于她去世,所有权应归还给她;如果此后她去世且提图斯的子女仍生存,则届时财产归属于他们。
igitur si res singulas heredes Lucii Titii uindicent, doli non inutiliter opponetur exceptio.
因此,如果卢基乌斯·提图斯的继承人主张这些个别财产的所有权,则可以有效地提出欺诈抗辩。
bonae fidei autem iudicio constituto quaerebatur, an mulier promittere debeat se bona, cum moreretur, filiis Titii restituturam.
但在提起善意之诉时,有人提出疑问:该女子是否应当承诺在自己去世时将财产返还给提图斯的子女?
incurrebat haesitatio non extorquendae donationis, quae nondum in personam filiorum initium acceperat.
此处产生了一种犹豫,即不应强行索取尚未在子女的人格中开始的赠与。
sed numquid interposita cautione prior donatio, quae dominio translato pridem perfecta est, propter legem in exordio datam retinetur, non secunda promittitur? utrum ergo certae condicionis donatio fuit an quae mortis consilium ac titulum haberet? sed denegari non potest mortis causa factam uideri.
然而,是否由于作出了担保,那项由于所有权转移而早已完成的前期赠与,因最初设定的约定得以维持,而不是承诺了第二项赠与? 那么,这究竟是附带确定条件的赠与,还是具有死因意图和名义的赠与? 但不可否认的是,它看起来是死因赠与。
sequitur, ut soluta priore donatione, quoniam Seia Titio superstes fuit, sequens extorqueri uideatur.
由此得出的结论是,在前期赠与解除后,既然塞娅比提图斯长寿,后期的赠与便似乎是被强行索取的。
muliere denique postea diem functa liberi Titii si cautionem ex consensu mulieris acceperint, contributioni propter Falcidiam ex persona sua tenebuntur.
最后,在该女子随后去世后,如果提图斯的子女在得到该女子同意的情况下接受了担保,他们将因其自身的人格而承担因法尔西迪亚法而产生的扣减分担义务。
§39.6.42.1Cum pater in extremis uitae constitutus emancipato filio quaedam sine ulla condicione redhibendi donasset ac fratres et coheredes eius bonis contribui donationes Falcidiae causa uellent, ius antiquum seruandum esse respondi: non enim ad alia constitutionem pertinere, quam quae lege certa donarentur et morte insecuta quodammodo bonis auferrentur spe retinendi perempta: eum autem, qui absolute donaret, non tam mortis causa quam morientem donare.
当一位处于生命垂危之中的父亲将某些财产赠与给其已解放的儿子,且未附加任何返还条件,而他的兄弟们及共同继承人希望为了法尔西迪亚法的计算而将这些赠与物计入遗产中时,我答复称应当遵守旧法:因为皇帝敕示并不适用于那些并非根据特定约定而赠与、且在死后因保留的希望破灭而以某种方式从财产中被剥夺的财产以外的其他事物;而无条件赠与的人,与其说是作为死因赠与,不如说是在临终时进行的赠与。