[MARCELLUS libro primo ad legem Iuliam et Papiam. ] §39.6.38.prInter mortis causa donationem et omnia, quae mortis causa quis ceperit, est earum rerum differentia: nam mortis causa donatur quod praesens praesenti dat, mortis causa capi intellegitur et quod non cadit in speciem donationis.
[马尔切鲁斯,《尤里乌斯与帕皮乌斯法注解》第一卷] 在死因赠与和人因死因所取得的一切事物之间,这些事物存在着区别:因为死因赠与是居于现场者给予现场之人的财产,而死因取得则被理解为也包括不属于赠与范畴的财产。
etenim cum testamento quis suo Pamphilum seruum suum liberum esse iussit, si mihi decem dederit, nihil mihi donasse uidebitur, et tamen, si accepero a seruo decem, mortis causa accepisse me conuenit.
实际上,若有人在遗嘱中命令其奴隶潘菲鲁斯在给付我十个单位之后获得自由,则其不被视为赠与了我任何东西;然而,如果我从该奴隶处接受了十个单位,大家一致公认我是因死因接受了它。
idem accidit, quod quis sit heres institutus, si mihi decem dederit: nam accipiendo ab eo, qui heres institutus est, condicionis explendae eius causa, mortis causa capio.
若某人被指定为继承人的条件是“如果他给付我十个单位”,亦发生同样的情形:因为通过从该被指定为继承人的人那里接受,以使其[继承]条件得以成就,我是因死因取得的。