[ULPIANUS libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. ] §39.6.36.prQuod condicionis implendae causa datur, licet non ex bonis mortui proficiscitur, capere tamen supra modum non poterit is, cui certum modum ad capiendum lex concessit.
[乌尔比安,《尤里乌斯与帕皮乌斯法注解》第八卷] 为了满足条件而给予之物,即使并非出自死者的财产,法律允许其取得特定限度财产的人,仍不得超出该限度而取得。
certe quod a statulibero condicionis implendae causa datur, indubitate modo lege concesso imputatur: sic tamen, si mortis tempore in peculio id habuit.
当然,由附条件自由奴为满足条件而给予之物,毫无疑问应当计入法律所允许的限度;然而,这仅以他在死时其特有财产中拥有该物为限。
ceterum si post mortem, uel etiam si alius pro eo dedit, quia non fuit ex his bonis, quae mortis tempore testator habuit, in eadem erunt causa, in qua sunt, quae a legatariis dantur.
但如果是死后[给予],或者是由他人代其给予,因其并非出自遗嘱人在死时所拥有的财产,它们将与受遗赠人所给予之物置于相同的法律状态。