[IULIANUS libro septimo decimo digestorum. ] §39.6.13.prSi alienam rem mortis causa donauero eaque usucapta fuerit, uerus dominus eam condicere non potest, sed ego, si conualuero.
[尤里安,学说汇纂第十七卷] 如果我将他人的财产进行死因赠与,且该财产已被时效取得,则真实所有者不能请求返还,但如果我康复了,我则可以请求返还。
§39.6.13.1MARCELLUS notat: in mortis causa donationibus etiam facti quaestiones sunt.
马尔切鲁斯注道:在死因赠与中也存在事实问题。
nam et sic potest donari, ut omnimodo ex ea ualetudine donatore mortuo res non reddatur: et ut reddatur, etiamsi prior ex eadem ualetudine donator decesserit, si tamen mutata uoluntate restitui sibi uoluerit.
因为也可以这样赠与:即使赠与人因该疾病而死亡,在任何情况下财产都不予返还;或者,即使赠与人因同一疾病先去世,但如果他改变了意愿并希望将财产退还给自己,则予以返还。
sed et sic donari potest, ut non aliter reddatur, quam si prior ille qui acceperit decesserit.
但也可以这样赠与:只有在接受该赠与的人先去世的情况下才予以返还。
sic quoque potest donari mortis causa, ut nullo casu sit eius repetitio, id est nec si conualuerit quidem donator.
也可以这样进行死因赠与:在任何情况下都不存在对其的返还请求,也就是说,即使赠与人康复了也不行。