[IDEM libro quadragensimo quarto ad Sabinum. ] §39.5.7.prFilius familias donare non potest, neque si liberam peculii administrationem habeat: non enim ad hoc ei conceditur libera peculii administratio, ut perdat.
[同著《萨宾注解》第四十四卷] 家子不能进行赠与,即使他拥有特有财产的自由管理权也是如此:因为允许他自由管理特有财产,并不是为了让他将其挥霍。
§39.5.7.1Quid ergo, si iusta ratione motus donet, numquid possit dici locum esse donationi? quod magis probabitur.
那么,如果他是出于正当理由而赠与,是否可以说赠与有其成立的余地? 这更为可行。
§39.5.7.2Item uideamus, si quis filio familias liberam peculii administrationem concesserit, ut nominatim adiceret sic se ei concedere, ut donare quoque possit, an locum habeat donatio: et non dubito donare quoque eum posse.
同样,让我们来看,如果有人在允许家子自由管理特有财产时,明确附加说明他允许他这样做是为了使他也可以进行赠与,那么赠与是否成立:我毫不怀疑他也可以进行赠与。
§39.5.7.3Nonnumquam etiam ex persona poterit hoc colligi: pone enim filium esse senatoriae uel cuius alterius dignitatis: quare non dicas uideri patrem, nisi ei specialiter donandi facultatem ademit, hoc quoque concessisse, dum liberam dat peculii administrationem?
有时,这也可以从其人身中推断出来:例如,假定该儿子具有元老院成员或任何其他尊贵身份;为什么你不能说,除非父亲特别剥夺了他的赠与能力,否则在其给予其特有财产的自由管理权时,就被视为也允许了这一点呢?
§39.5.7.4Pari autem ratione, qua donare filius familias prohibetur, etiam mortis causa donare prohibebitur: quamuis enim ex patris uoluntate mortis quoque causa donare possit, attamen ubi cessat uoluntas, inhibebitur haec quoque donatio.
此外,基于家子被禁止进行赠与的同样理由,他也被禁止进行死因赠与:因为虽然根据父亲的意愿他也可以进行死因赠与,然而,当缺乏该意愿时,这种赠与也将被禁止。
§39.5.7.5Sed enim meminisse oportet, si cui donare quoque permissum est, nisi specialiter etiam mortis causa donare fuerit permissum, non posse mortis causa donare.
但确实应该记住,如果某人也被允许进行赠与,除非他特别也被允许进行死因赠与,否则他不能进行死因赠与。
§39.5.7.6Haec omnia locum habebunt in paganis: ceterum qui habent castrense peculium uel quasi castrense, in ea condicione sunt, ut donare et mortis causa et non mortis causa possint, cum testamenti factionem habeant.
所有这些都适用于平民:至于那些拥有兵役特有财产或准兵役特有财产的人,他们的地位使他们既可以进行死因赠与,也可以进行非因死亡的赠与,因为他们拥有立遗嘱的权利。