[IDEM libro quadragensimo secundo ad Sabinum. ] §39.5.6.prQui saxum mihi eximere de suo permisit donationis causa, statim cum lapis exemptus est meus fit, neque prohibendo me euehere efficit, ut meus esse desinat, quia quodammodo traditione meus factus est: plane si mercennarius meus exemit, mihi exemit.
[同著《萨宾注解》第四十二卷] 如果有人因赠与而允许我从其土地上采石,一旦石头被采出,它立即成为我的,且其通过禁止我将其运走,并不能使它不再属于我,因为在某种意义上,它已经通过交付而成为我的:显然,如果我的雇工采出了石头,他是为我而采的。
sed si is qui a me emerat, siue mercede conduxerat, ut paterer eum sibi iure eximere, si antequam eximat, me paenituerit, meus lapis durat, si postea, ipsius factum auocare non possum: quasi traditio enim facta uidetur, cum eximitur domini uoluntate.
但是,对于那些为了让我容许他为自己合法采石而向我购买或承租的人,若在其采出之前我反悔了,石头仍属于我;若在其采出之后,我不能收回已属于他的东西:因为当根据所有人的意愿进行开采时,似乎就已经完成了准交付。
quod in saxo est, idem erit etiam, si in arbore caesa uel dempta acciderit.
关于石头所说的,同样也适用于树木被砍伐或拔除的情况。