[HERMOGENIANUS libro sexto iuris epitomarum. ] §39.5.33.prQui id, quod ex causa donationis stipulanti spoponderat, solui constituit, actione constitutae pecuniae non in solidum, sed in quantum facere potest conuenitur: causam enim et originem constitutae pecuniae, non iudicii potestatem praeualere placuit.
[赫尔莫杰尼安,《法要录》第六卷] 因赠与原因向要约人承诺,并确约支付该物之人,在确约金之诉中,非依全部数额,而仅在自己力所能及的限度内被起诉。 因为已确立的规则是:确约金的原因和渊源应优于裁判的效力。
sed et condemnatus ex causa donationis in actione iudicati non frustra desiderat in quantum facere potest conueniri.
不仅如此,因赠与原因而被判决败诉之人,在判决执行之诉中,要求仅在自己力所能及的限度内被起诉,亦非徒劳。
§39.5.33.1Ea lege donationis causa pecunia Titio numerata, ut statim donatori mutuo detur, non impeditur dominii translatio: ac propterea isdem nummis donatori creditis nouum dominium in his quaeritur.
若因赠与原因而将金钱支付给蒂蒂乌斯,并附带条件即刻将其作为消费借贷提供给赠与人,则所有权的转移并不受阻;因此,当同样的货币被贷与赠与人时,关于这些货币即取得了新的所有权。
§39.5.33.2Mutus et surdus donare non prohibentur.
聋哑之人不被禁止进行赠与。
§39.5.33.3Si, cum Primus tibi donare uellet et tu donandi Secundo uoluntatem haberes, Primus Secundo ex uoluntate tua stipulanti promiserit, perficitur donatio et, quia nihil Primus Secundo, a quo conuenitur, donauit, et quidem in solidum, non in id quod facere potest condemnatur.
如果,当普里穆斯意图赠与你,而你有意赠与塞昆杜斯时,普里穆斯依你的意愿,向进行要约的塞昆杜斯作出了承诺,则赠与即告完成;并且,由于普里穆斯并未向起诉他的塞昆杜斯赠与任何物,因此他确实要被判令承担全部数额,而非仅在他力所能及的限度内。
idque custoditur et si delegante eo, qui donationem erat accepturus, creditori eius donator promiserit: et hoc enim casu creditor suum negotium gerit.
甚至当意图接受赠与之人进行委任,而赠与人向其债权人作出承诺时,这一规则亦同样适用:因为在此情形下,债权人亦是在处理其自身的事务。