Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §39.5.31.pr-39.5.31.4

对姘妇的赠与及亲属间财产转移的效力

第 6246 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

帕比尼安讨论了向姘妇赠与、母亲以女儿名义交付的财产、向家法权下女儿的赠与,以及神庙寄托条件和叛国罪对赠与效力的影响。

[PAPINIANUS libro duodecimo responsorum. ] §39.5.31.prDonationes in concubinam collatas non posse reuocari conuenit nec, si matrimonium inter eosdem postea fuerit contractum, ad irritum reccidere quod ante iure ualuit.
一致同意,向姘妇赠与的财产不得撤销;并且,如果在此之后同一些人之间缔结了婚姻,先前在法律上有效的内容亦不归于无效。
an autem maritalis honor et affectio pridem praecesserit, personis comparatis, uitae coniunctione considerata perpendendum esse respondi: neque enim tabulas facere matrimonium.
然而,我回答道,是否早先已存在夫妻间的尊严与情爱,应当通过对比当事人并考量其共同生活来予以判定;因为并非婚姻契约造就了婚姻。
§39.5.31.1Species extra dotem a matre filiae nomine uiro traditas filiae quae praesens fuit donatas et ab ea uiro traditas uideri respondi nec matrem offensam repetitionem habere uel eas recte uindicare, quod uir cauisset extra dotem usibus puellae sibi traditas, cum ea significatione non modus donationis declaretur nec ab usu proprietas separetur, sed peculium a dote puellae distingueretur.
我回答道,由母亲以女儿名义在嫁妆之外交付给丈夫的物品,应被视为赠与给在场的女儿,并由女儿交付给丈夫;即使丈夫曾保证这些物品是在嫁妆之外交付给他供少女使用的,生气的母亲也不享有返还请求权,亦不得正当地追索这些物品;因为通过这一表述,既未声明赠与的限制,也未将所有权与使用权分离,而只是将特有财产与少女的嫁妆区分开来。
iudicem tamen aestimaturum, si mater iure contra filiam offensa eas reuocare uelit, et uerecundiae maternae congruam bonique uiri arbitrio competentem ferre sententiam.
然而,如果母亲因正当理由对女儿感到愤怒而欲撤销这些赠与,法官应当对此予以评估,并作出符合母亲尊严且契合诚实人裁量的判决。
§39.5.31.2Pater, qui filiae, quam habuit in potestate, mancipia donauit et peculium emancipatae non ademit, ex post facto donationem uidebatur perfecisse.
一位父亲向处于其权力下的女儿赠与了奴隶,并在女儿被免除家父权时未收回其特有财产,他被视为已通过事后的行为完成了赠与。
§39.5.31.3Eiusmodi lege deposita in aede arca, ut eam ipse solus qui deposuit tolleret aut post mortem domini Aelius Speratus, non uideri celebratam donationem respondi.
我回答道,如果以如下条款将箱子寄托于神殿中,即:仅由寄托者本人亲自取出,或在主人死后由埃利乌斯·斯佩拉图斯取出,则不应被视为赠与已经成立。
§39.5.31.4Ratae donationes esse non possunt post crimen perduellionis contractum, cum heredem quoque teneat, etsi nondum postulatus uita decesserit.
在犯下叛国罪之后,赠与不得有效,因为即使尚未被起诉便已去世,该罪责亦约束其继承人。

词汇与语法注释

  1. §39.5.31.prneque enim tabulas facere matrimonium — 带对格的不定式结构。其中“tabulas”(婚姻契约书)是“facere”的逻辑主语,而“matrimonium”(婚姻)是其宾语。这强调了形式上的书面文件并不构成婚姻,而当事人之间实质性的合意与情爱才是婚姻的本质。
  2. §39.5.31.1Species extra dotem a matre filiae nomine uiro traditas filiae quae praesens fuit donatas et ab ea uiro traditas uideri — 由主句动词“respondi”(我回答道)引导的长不定式结构。其中逻辑主语是阴性复数名词“species”(物品),过去分词“traditas”、“donatas”和“traditas”均与之保持性数一致。该句的核心骨格是:“物品(species)应被视为(uideri)已被赠与(donatas)并被交付(traditas)”。
  3. §39.5.31.3Eiusmodi lege deposita in aede arca — 独立夺格结构,其中“arca”(箱子)与分词“deposita”(被寄托)一致。而“eiusmodi lege”并非指“根据此类法律”,而是指“在此类条件(lex)下”的夺格短语,用于说明寄托的附加条款。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §39.5.31.pr-39.5.31.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:39.5.31.pr-39.5.31.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。