[CELSUS libro uicensimo octauo digestorum.
[凯尔苏斯,于《学说汇纂》第二十八卷。
] §39.5.21.prUt mihi donares, creditori meo delegante me promisisti: factum ualet, ille enim suum recepit.
] 为了向我赠与,经我委任,你向我的债权人承诺给付:该行为有效,因为他收回了属于他自己的财产。
§39.5.21.1Sed si debitorem meum tibi donationis immodicae causa promittere iussi, an summoueris donationis exceptione necne, tractabitur.
但如果为了向你进行法外赠与,我命令我的债务人向你做出承诺,则你是否会被赠与抗辩所阻却,将予以讨论。
et meus quidem debitor exceptione te agentem repellere non potest, quia perinde sum, quasi exactam a debitore meo summam tibi donauerim et tu illam ei credideris.
我的债务人在你起诉时确实不能以抗辩驳回你,因为这相当于,我好比将从我的债务人那里收取的款项赠与了你,而你又将该款项借给了他。
sed ego, si quidem pecuniae a debitore meo nondum solutae sint, habeo aduersus debitorem meum rescissoriam in id, quod supra legis modum tibi promisit ita, ut in reliquum tantummodo tibi maneat obligatus: sin autem pecunias a debitore meo exegisti, in hoc, quod modum legis excedit, habeo contra te condictionem.
但是,如果我的债务人尚未支付该款项,则对于他超出法律限度向你承诺的部分,我得对我的债务人提起撤销之诉,从而使他仅就剩余部分继续对你负有义务;反之,如果你已经从我的债务人处收取了款项,则对于超出法律限度的部分,我得对你提起返还请求。