[IDEM libro septuagensimo sexto ad edictum. ]
[同作者,于《告示注解》第七十六卷。
§39.5.19.prHoc iure utimur, ut in rebus publicis, cum de donatione quaeritur, illud solum spectetur, utrum ob causam aliquam iustam rei publicae promittat quis uel polliceatur an non, ut, si ob honorem aliquem promittat, teneatur, si minus, non.
] 我们所适用的法律如下:在涉及公共团体时,当对赠与提出疑问时,仅需考察某人是否基于某种正当原因而向该公共团体做出要约或单方允诺;因此,如果他是为了某种荣誉而承诺,他便受其约束;如果没有,则不受约束。
§39.5.19.1Labeo scribit extra causam donationum esse talium officiorum mercedes ut puta: si tibi adfuero, si satis pro te dedero, si qualibet in re opera uel gratia mea usus fueris.
拉贝奥写道,下列劳务的报酬不属于赠与的原因,例如:如果我为你出庭辩护,如果我为你提供担保,或者你在任何事务中利用了我的劳力或影响力。
§39.5.19.2Non potest liberalitas nolenti adquiri.
慷慨不能由违背其意愿的人取得。
§39.5.19.3Si quis dederit pecuniam mutuam Titio reddendam Seio, cui donatum uolebat, deinde Titius mortuo donatore Seio dedisse proponatur, erit consequens dicere pecuniam Seii fieri, siue mortuum sciuit siue ignorauit is qui dabat, quia pecunia fuit dantis: sed si quidem ignorauit mortuum, erit liberatus, si sic mutuam pecuniam accepit soluendam Seio.
如果有人把钱作为借款给蒂蒂乌斯,约定由其偿还给其想要赠与的塞尤斯,随后在赠与人死亡后,设想蒂蒂乌斯已将钱给了塞尤斯,那么,无论给钱的人知道还是不知道赠与人已经死亡,合乎逻辑的结论都是该钱款成为塞尤斯的财产,因为该钱款属于给钱的人;但是,如果他确实不知道赠与人死亡,且他是以这种应向塞尤斯支付的方式接受该借款的,他将得以免除债务。
si autem mandauero tibi, ut pecuniam Titio des, cui donare uolebam, et tu ignorans me mortuum hoc feceris, habebis aduersus heredes meos mandati actionem: si sciens, non habebis.
但是,如果我曾委托你把钱给蒂蒂乌斯,我想要向其赠与的人,而你在不知道我已死亡的情况下这样做了,你将对我的继承人享有委任之诉;如果是在知道的情况下,你将不享有。
§39.5.19.4Si quis seruo pecuniam crediderit, deinde is liber factus eam expromiserit, non erit donatio, sed debiti solutio.
如果有人借钱给奴隶,随后该奴隶获得自由并承诺偿还该债务,这不属于赠与,而是债务的清偿。
idem in pupillo, qui sine tutoris auctoritate debuerit, dicendum est, si postea tutore auctore promittat.
对于在未经监护人同意的情况下负债的被监护人,如果此后他在监护人同意的情况下做出承诺,也应当适用同样的规则。
§39.5.19.5Sed et hae stipulationes, quae ob causam fiunt, non habent donationem.
而且,基于某种原因而做出的这些口头协定也不包含赠与。
§39.5.19.6Denique Pegasus putabat, si tibi centum spopondero hac condicione, si iurasses te nomen meum laturum, non esse donationem, quia ob rem facta est, res secuta est.
归根结底,佩加苏斯认为,如果我以“如果你发誓将承袭我的姓氏”为条件承诺给你一百个单位,这不属于赠与,因为它是因某事而做出的,且该事已经发生。