[IDEM libro septuagensimo primo ad edictum.
[同作者,于《告示注解》第七十一卷。
] §39.5.18.prAristo ait, cum mixtum sit negotium cum donatione, obligationem non contrahi eo casu, quo donatio est, et ita Pomponius eum existimare refert.
] 阿里斯托说,当交易与赠与相混合时,在存在赠与的那一部分中不成立债;蓬波尼乌斯报告说,他是这样认为的。
§39.5.18.1Denique refert Aristonem putare, si seruum tibi tradidero ad hoc, ut eum post quinquennium manumittas, non posse ante quinquennium agi, quia donatio aliqua inesse uidetur: aliter atque, inquit, si ob hoc tibi tradidissem, ut continuo manumittas: hic enim nec donationi locum esse et ideo esse obligationem.
此外,他报告说,阿里斯托认为,如果我为了让你在五年后解放奴隶而向你交付了该奴隶,则在五年之前不能提起诉讼,因为这其中似乎含有某种赠与。 他说,这不同于如果我为了让你立即解放奴隶而向你交付:因为在这里没有赠与的余地,因此存在债。
sed et superiore casu quid acti sit, inspiciendum Pomponius ait: potest enim quinquennium non ad hoc esse positum, ut aliquid donetur.
但是,蓬波尼乌斯说,即使在上述前一种情况下,也必须考察当事人的意图是什么;因为五年的期限可能并不是为了赠与某种东西而设定的。
§39.5.18.2Idem Aristo ait, si donationis causa in hoc tradatur seruus, ut post quinquennium manumittatur, sit autem alienus, posse dubitari an usucapiatur, quia aliquid donationis interueniret.
同一位阿里斯托说,如果为了赠与之目的而交付了一个奴隶,条件是在五年后解放,但该奴隶属于他人,则由于介入了某种赠与,是否可以通过时效取得该奴隶,可能会有疑问。
et hoc genus quaestionis in mortis causa donationibus uersari Pomponius ait et magis putat uta, si ita donetur, ut post quinquennium manumittatur, posse dici usucapionem sequi.
蓬波尼乌斯说,这类问题也存在于死因赠与中,并且他更倾向于认为,如果赠与的条件是在五年后解放,可以认为会发生时效取得。
§39.5.18.3Labeo ait, si quis mihi rem alienam donauerit inque eam sumptus magnos fecero et sic mihi euincatur, nullam mihi actionem contra donatorem competere: plane de dolo posse me aduersus eum habere actionem, si dolo fecit.
拉贝奥说,如果有人将他人的财产赠与我,而我对该财产支付了巨额费用,从而该财产被从我这里追夺,则我不能对赠与人提起任何诉讼;显然,如果他是基于欺诈而为,我可以对他提起欺诈之诉。