[MODESTINUS libro secundo de poenis. ] §39.4.6.prSi multi publicani sint, qui illicite quid exegerunt, non multiplicatur dupli actio, sed omnes partes praestabunt et quod ab alio praestari non potest, ab altero exigetur, sicut diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt: nam inter criminis reos et fraudis participes multum esse constituerunt.
[莫德斯蒂努斯,《刑罚论》第二卷] 若有数个征税官不法征收了某物,则双倍额诉讼并不倍增,而是所有人均须支付各自的份额,且无法自其中一人处获得支付的部分,应向另一人征收,正如神君塞维鲁与安东尼努斯在敕答中所规定:因为他们判定,犯罪的被告与欺诈的参与者之间存在很大区别。