[GAIUS libro tertio decimo ad edictum prouinciale. ] §39.4.13.prSed et hi, qui salinas et cretifodinas et metalla habent, publicanorum loco sunt.
[盖尤斯,《地方告示评注》第十三卷] 但那些拥有盐场、白土矿和金属矿的人,也处于税吏的地位。
§39.4.13.1Praeterea et si quis uectigal conductum a re publica cuiusdam municipii habet, hoc edictum locum habet.
此外,即使有人从某个自治市的公共团体承租了税收,本告示也同样适用。
§39.4.13.2Siue autem uendidit seruum uel manumisit uel etiam fugit seruus, tenebitur serui nomine, qui tam factiosam familiam habuit.
无论是卖掉了奴隶,还是释放了奴隶,甚至奴隶逃跑了,那个拥有如此结党营私的奴隶群的人,仍将因该奴隶而承担责任。
§39.4.13.3Quid tamen, si seruus decesserit? uidendum, an publicanus teneatur quasi facti sui nomine: sed puto, quia facultatem non habet exhibendi nec dolus eius intercessit, debere eum liberari.
然而,如果奴隶死亡了,该怎么办? 应当看,税吏是否要像因自己的行为那样承担责任;但我认为,既然他没有出示的能力,且其中并无其欺诈介入,他应当被免责。
§39.4.13.4Hanc actionem perpetuam dabimus et heredi ceterisque successoribus.
我们将把这一永久诉权给予继承人及其他继承人。