[ULPIANUS libro quinquagesimo quinto ad edictum. ] §39.4.1.prPraetor ait: 'Quod publicanus eius publici nomine ui ademerit quodue familia publicanorum, si id restitutum non erit, in duplum aut, si post annum agetur, in simplum iudicium dabo.
[乌尔比安,《告示注解》第五十五卷] 裁判官宣告:“关于税吏以该项公税的名义强行夺取之物,或税吏的家属(奴隶及雇员)所夺取之物,若不予退还,我将允许提起双倍赔偿之诉,若在一年后提起诉讼,则允许提起单倍赔偿之诉。
item si damnum iniuria furtumue factum esse dicetur, iudicium dabo.
同样,若声称造成了不法损害或发生了盗窃,我亦将允许提起诉讼。
si id ad quos ea res pertinebit non exhibebitur, in dominos sine noxae deditione indicium dabo'.
如果这些人未被其所属之人交出,我将允许对其主人提起诉讼,且不享有损害赔偿交出权。
§39.4.1.1Hic titulus ad publicanos pertinet.
” 本章适用于税吏。
publicani autem sunt, qui publico fruuntur (nam inde nomen habent), siue fisco uectigal pendant uel tributum consequantur: et omnes, qui quod a fisco conducunt, recte appellantur publicani.
所谓税吏,是指享受公用事业(因为其名称由此而来)的人,无论他们是向国库缴纳税款,还是征收贡赋;所有向国库租赁产业的人,均被正确地称为税吏。
§39.4.1.2Dixerit aliquis: quid utique hoc edictum propositum est, quasi non et alibi praetor prouiderit furtis damnis ui raptis? sed e re putauit et specialiter aduersus publicanos edictum proponere.
有人可能会说:既然裁判官已在其他地方对盗窃、损害和强夺做出了规定,那为何还要颁布这道告示呢? 但裁判官认为,专门针对税吏颁布一道告示也是有益的。
§39.4.1.3Quod quidem edictum in aliqua parte mitius est, quippe cum in duplum datur, cum ui bonorum raptorum in quadruplum sit et furti manifesti aeque in quadruplum, §39.4.1.4et restituendi facultas publicano ui abreptum datur, quod si fecerit, omni onere exuitur et poenali actione ex hac parte edicti liberatur.
事实上,这道告示在某些方面较为宽大,因为此处的诉讼只要求双倍赔偿,而强夺财产之诉则要求四倍赔偿,明显盗窃之诉同样要求四倍赔偿,而且税吏被赋予了退还强夺之物的机会,如果他这样做,便免除了所有负担,并免于承受本告示该部分所规定的惩罚性诉讼。
unde quaeritur, si quis uelit cum publicano non ex hoc edicto, sed ex generali ui bonorum raptorum, damni iniuriae uel furti agere, an possit? et placet posse, idque Pomponius quoque scribit: est enim absurdum meliorem esse publicanorum causam quam ceterorum effectam opinari.
因此有人提出疑问:如果有人不想根据本告示,而是根据强夺财产、不法损害或盗窃的一般诉讼来起诉税吏,是否可行? 答案是可行的,蓬波尼乌斯也这样写道:因为如果认为税吏的处境被置于比其他所有人更优越的地位,那是荒谬的。
§39.4.1.5Familiae nomen hic non tantum ad seruos publicanorum referemus, uerum et qui in numero familiarum sunt publicani, siue igitur liberi sint siue serui alieni, qui publicanis in eo uectigali ministrant, hoc edicto continebuntur.
在此,我们不仅将“家属”这一名称应用于税吏的奴隶,而且也应用于属于税吏家属之列的人;因此,无论他们是自由人还是他人的奴隶,只要在涉及该项税收中为税吏服务,都将包含在本告示中。
proinde et si seruus publicani rapuit, non tamen in ea familia constitutus, quae publico uectigali ministrat, hoc edictum cessabit.
相反,如果税吏的奴隶实施了强夺,但他并不属于为公税服务的家属之列,则本告示将不予适用。
§39.4.1.6Quod nouissime praetor ait 'si hi non exhibebuntur, in dominos sine noxae deditione iudicium dabo', hoc proprium est huius edicti, quod, si non exhibeantur serui, competit iudicium sine noxae deditione, siue habeant eos in potestate siue non, siue possint exhibere siue non possint.
最后,裁判官所说的“如果这些人未被交出,我将允许对其主人提起诉讼,且不享有损害赔偿交出权”,这是本告示所特有的,因为如果奴隶未被交出,无论主人是否对他们拥有支配权,也无论主人能否交出他们,都适用不包含损害赔偿交出的诉讼。