[PAULUS libro quadragensimo nono ad edictum. ] §39.3.9.prIn diem addicto praedio et emptoris et uenditoris uoluntas exquirenda est, ut, siue remanserit penes emptorem siue recesserit, certum sit uoluntate domini factam aquae cessionem.
[PAULUS libro quadragensimo nono ad edictum.] 在附带特定期限内有更好报价则售出的条件而变卖土地的情况下,买方和卖方的意愿都必须予以征询,以便无论土地留在买方手中还是退回卖方手中,都能确定该引水权的转让是依所有者的意愿进行的。
§39.3.9.1Ideo autem uoluntas exigitur, ne dominus ignorans iniuriam accipiat: nullam enim potest uideri iniuriam accipere, qui semel uoluit.
而之所以要求其意愿,是为了防止所有者在不知情的情况下遭受侵害;因为,一旦表示过同意的人,不能被认为遭受了任何侵害。
§39.3.9.2Non autem solius eius, ad quem ius aquae pertinebit, uoluntas exigitur in aquae cessione, sed etiam domini locorum, etsi dominus uti ea aqua non possit, quia reccidere ius solidum ad eum potest.
但在引水权的转让中,不仅需要享有引水权之人的同意,而且也需要土地所有者的同意,即使该所有者无法使用该水,因为完整的权利有可能重新归属于他。