[ULPIANUS libro quinquagesimo tertio ad edictum. ] §39.3.8.prIn concedendo iure aquae ducendae non tantum eorum, in quorum loco aqua oritur, uerum eorum etiam, ad quos eius aquae usus pertinet, uoluntas exquiritur, id est eorum, quibus seruitus aquae debebatur, nec immerito: cum enim minuitur ius eorum, consequens fuit exquiri, an consentiant.
[ULPIANUS libro quinquagesimo tertio ad edictum.] 在设定引水权时,不仅需要其土地上有水源产生之人的同意,而且也需要享有该水之利用权之人的同意,即那些对其负有水之役权之人的同意;这并非没有道理:因为当他们的权利被削减时,询问他们是否同意乃是当然的结果。
et generaliter siue in corpore siue in iure loci, ubi aqua oritur, uel in ipsa aqua habeat quis ius, uoluntatem eius esse spectandam placet.
一般而言,无论是在产生水源之土地的实体上、其权利上,还是在水本身之上,如果有人享有权利,那么他的意愿应当受到重视,这是公认的。