[ULPIANUS libro quinquagesimo tertio ad edictum. ] §39.3.6.prSi tertius uicinus opus fecerit, unde decurrens aqua per fundum primi uicini mei mihi noceat, Sabinus ait posse me uel cum primo uel cum tertio omisso primo agere: quae sententia uera est.
[ULPIANUS libro quinquagesimo tertio ad edictum.] 如果第三个邻人建造了工程,并由此流下的水通过我第一个邻人的土地危害到我,萨宾说,我既可以对第一个邻人起诉,也可以越过第一个邻人而对第三个邻人起诉:这一观点是正确的。
§39.3.6.1Si ex plurium fundo decurrens aqua noceat uel si plurium fundo noceatur, placuit eoque iure utimur, ut, siue plurium fundus sit, singuli in partem experiantur et condemnatio in partem fiat, siue cum pluribus agatur, singuli in partem conueniantur et in partem fiat condemnatio.
如果从数人共有的土地上流下的水造成危害,或者数人共有的土地受到危害,已确立且我们正采用这一规则:如果是数人的土地[受害],每个人按其份额起诉,且判决也按份额做出;如果是对数人提起诉讼,每个人按其份额被诉,且判决也按份额做出。
§39.3.6.2Inde quaeritur, si communi agro meo et tuo ex proprio agro tuo aqua noceat, an agi possit aquae pluuiae arcendae: et putem agendum, sic tamen, ut pars damni praestetur.
由此产生一个问题:如果从你个人的土地上流下的水危害到我与你共有的土地,是否可以提起排除雨水之诉? 我认为可以提起,但应当以赔偿部分损害为限。
§39.3.6.3Uersa quoque uice si communis ager sit, qui nocet proprio, poterit aquae pluuiae arcendae agi, ut quis damnum consequatur, sed in partem.
反之亦然,如果是共有土地危害到个人所有的土地,可以提起排除雨水之诉以获得损害赔偿,但仅限于相应份额。
§39.3.6.4Si quis prius, quam aquae pluuiae arcendae agat, dominium ad alium transtulerit fundi, desinit habere aquae pluuiae arcendae actionem eaque ad eum transibit, cuius ager esse coepit: cum enim damnum futurum contineat, ad eum qui dominus erit incipiet actio pertinere, quamuis, cum alterius dominium esset, opus a uicino factum sit.
如果有人在提起排除雨水之诉之前,已将土地的所有权转让给他人,他便不再享有排除雨水之诉的诉权,该诉权将转移给该土地的新所有人。 因为该诉讼包含未来的损害,所以诉权开始归属于将成为所有人的人,尽管在他人拥有所有权时,邻人就已经建造了该工程。
§39.3.6.5Aquae pluuiae arcendae actionem sciendum est non in rem, sed personalem esse.
应当知道,排除雨水之诉不是对物之诉,而是对人之诉。
§39.3.6.6Officium autem iudicis hoc erit, ut, si quidem a uicino opus factum sit, eum iubeat restituere damnumque sarcire, si quid post litem contestatam contigit: quod si ante litem contestatam damnum contigit, tantum opus restituere debebit, damnum non sarciet.
此外,法官的职责将是:如果工程确实是由邻人建造的,对于在诉讼系属(争点确定)之后发生任何损害,法官应命令其恢复原状并赔偿损失;但如果损害是在诉讼系属之前发生的,他仅须恢复工程,而不赔偿损失。
§39.3.6.7Celsus scribit, si quid ipse feci, quo tibi aqua pluuia noceat, mea impensa tollere me cogendum, si quid alius qui ad me non pertinet, sufficere, ut patiar te tollere.
塞尔苏斯写道,如果是我自己做了某事,导致雨水危害到你,我应当被强制自费将其拆除;如果是与我无关的其他人做的,我只需容忍你将其拆除即可。
sed si seruus meus fecerit, aut is cui heres sum hoc fecit, seruum quidem noxae dedere debeo: quod autem is cui heres sum fecit, perinde est, atque si ipse fecissem.
但如果是我的奴隶做的,或者我是其继承人的那个人做了此事,对于奴隶我确实应当进行交凶(noxae deditio);而对于我是其继承人的那个人所做的事,则与我自己做的一样。
§39.3.6.8Aestimationem autem iudex faciet ex rei ueritate, hoc est eius damni, quod apparuerit datum.
此外,法官将根据事实真相进行估价,即显然已造成的损失的估价。