Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §39.3.2.pr-39.3.2.10

低地承受水流的依据与古老惯行

第 6175 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

保罗列举了低处土地服从高处土地的三种依据,并阐明了排除雨水之诉的适用、基于衡平法的有用诉讼以及古老惯行的认定标准。

[PAULUS libro quadragensimo nono ad edictum. ] §39.3.2.prIn summa tria sunt, per quae inferior locus superiori seruit, lex, natura loci, uetustas: quae semper pro lege habetur, minuendarum scilicet litium causa.
[PAULUS libro quadragensimo nono ad edictum.] 总之,低处土地服从高处土地的依据有三:法律(特约)、土地自然状况、古老惯行;为了减少诉讼,古老惯行始终被视为具有法律效力。
§39.3.2.1Apud Labeonem proponitur fossa uetus esse agrorum siccandorum causa nec memoriam extare, quando facta est: hanc inferior uicinus non purgabat: sic fiebat, ut ex restagnatione eius aqua fundo nostro noceret.
在拉贝奥的著作中,提出了这样一个案例:有一条为了排干农田水分而挖的旧沟渠,且关于其建于何时已无记忆存留;低处的邻人未对其进行清理;因此,由于该沟渠中水的积滞,水对我们的农田造成了危害。
dicit igitur Labeo aquae pluuiae arcendae cum inferiore agi posse, ut aut ipse purgaret aut te pateretur in pristinum statum eam redigere.
因此拉贝奥说,可以对低处邻人提起排除雨水之诉,以便由其自行清理,或者容许你将其恢复原状。
§39.3.2.2Praeterea si in confinio fossa sit neque purgari uicinus patiatur eam partem quae tibi accedat, posse te magis aquae pluuiae arcendae Labeo ait.
此外,如果沟渠位于边界上,且邻人不容许清理属于你(或与你相邻)的那一部分,拉贝奥认为,你更有理由提起排除雨水之诉。
§39.3.2.3Cassius autem scribit, si qua opera aquae mittendae causa publica auctoritate facta sint, in aquae pluuiae arcendae actionem non uenire in eademque causa esse ea, quorum memoriam uetustas excedit.
然而,卡西乌斯写道,如果为了排水而根据公共权力建造了某些工程,则这些工程不属于排除雨水之诉的适用范围,且那些因年代久远而超出记忆存留范围的工程也处于相同的情况下。
§39.3.2.4Apud Ateium uero relatum est eam fossam, ex qua ad inferiorem fundum aqua descendit, cogendum esse uicinum purgare, siue extet fossae memoria siue non extet: quod et ipse puto probandum.
但是在阿特伊乌斯的著作中记载,对于那条水流向下流农田的沟渠,无论该沟渠的建造记忆是否存在,都应当强迫邻人进行清理;我个人也认为这一观点应当予以赞同。
§39.3.2.5Item Uarus ait: aggerem, qui in fundo uicini erat, uis aquae deiecit, per quod effectum est, ut aqua pluuia mihi noceret.
同样,瓦鲁斯说:位于邻人农田上的堤坝被水流冲毁,从而导致雨水危害到了我。
Uarus ait, si naturalis agger fuit, non posse me uicinum cogere aquae pluuiae arcendae actione, ut eum reponat uel reponi sinat, idemque putat et si manu factus fuit neque memoria eius exstat: quod si exstet, putat aquae pluuiae arcendae actione eum teneri.
瓦鲁斯说,如果那是自然堤坝,我不能通过排除雨水之诉强迫邻人重建该堤坝或容许其被重建;他认为如果堤坝是人工建造的但其建造记忆已不存在,情况也是如此。 但如果记忆存在,他认为邻人应根据排除雨水之诉承担责任。
Labeo autem, si manu factus sit agger, etiamsi memoria eius non exstat, agi posse ut reponatur: nam hac actione neminem cogi posse, ut uicino prosit, sed ne noceat aut interpellet facientem, quod iure facere possit.
然而拉贝奥认为,如果是人工建造的堤坝,即使其建造记忆已不存在,也可以提起诉讼要求予以重建;因为通过这一诉讼,没有人能被强迫去使邻人获益,但可以被强迫不去造成危害,或者不去妨碍正在行使合法权利进行建设的人。
quamquam tamen deficiat aquae pluuiae arcendae actio, attamen opinor utilem actionem uel interdictum mihi competere aduersus uicinum, si uelim aggerem restituere in agro eius, qui factus mihi quidem prodesse potest, ipsi uero nihil nociturus est: haec aequitas suggerit, etsi iure deficiamur.
然而,尽管排除雨水之诉可能不适用,但我仍认为,如果我希望在邻人的土地上重建堤坝,而这一重建确实可以使我获益,且对他没有任何危害,那么我拥有针对邻人的有用诉讼或禁止令;即便我们在严格的法律上缺乏依据,衡平法也提示了这一点。
§39.3.2.6Apud Namusam relatum est, si aqua fluens iter suum stercore obstruxerit et ex restagnatione superiori agro noceat, posse cum inferiore agi, ut sinat purgari: hanc enim actionem non tantum de operibus esse utilem manu factis, uerum etiam in omnibus, quae non secundum uoluntatem sint.
在纳穆萨的著作中记载,如果流动的水流因垃圾而堵塞了其通道,并因积滞而危害了高处的农田,则可以对低处邻人提起诉讼,要求其容许进行清理;因为这一诉讼不仅对人工建造的工程有用,而且对所有非因意愿而发生的事物也同样有用。
Labeo contra Namusam probat: ait enim naturam agri ipsam a se mutari posse et ideo, cum per se natura agri fuerit mutata, aequo animo unumquemque ferre debere, siue melior siue deterior eius condicio facta sit.
拉贝奥反对纳穆萨的观点,并支持另一观点:他认为,土地的自然状况本身可以发生自我改变,因此,当土地自然状况发生自我改变时,无论其状况变好还是变坏,每个人都应当平心静气地承受。
idcirco et si terrae motu aut tempestatis magnitudine soli causa mutata sit, neminem cogi posse, ut sinat in pristinam locum condicionem redigi.
因此,即使因地震或暴雨的巨大威力导致土地状况发生改变,也没有人能被强迫去容许将其恢复到以前的状态。
sed nos etiam in hunc casum aequitatem admisimus.
但在这种情况下,我们也承认了衡平。
§39.3.2.7Idem Labeo ait, si in agro tuo aquarum concursus locum excauauit, aquae pluuiae arcendae actione agi non posse tecum a uicinis: plane si fossam iure factam aut cuius memoria non exstat, agi tecum posse aquae pluuiae arcendae, ut reficias.
同一个拉贝奥说,如果你的农田里水流冲刷出了一个坑洼,邻人不能对你提起排除雨水之诉;显然,如果那是一条合法建造的沟渠,或者一条其建造记忆已不存在的沟渠,则可以对你提起排除雨水之诉,要求你进行修缮。
§39.3.2.8Idem Labeo ait, cum quaeritur, an memoria exstet facto opere, non diem et consulem ad liquidum exquirendum, sed sufficere, si quis sciat factum esse, hoc est, si factum esse non ambigatur: nec utique necesse esse superesse qui meminerint, uerum etiam si qui audierint eos, qui memoria tenuerint.
同一个拉贝奥说,当探究对于建造工程的记忆是否存在时,不需要精确地查明具体的日期和执政官,只要有人知道它曾经被建造过就足够了,也就是说,只要其建造事实没有争议即可;而且,不一定非要有直接记忆此事的人活着,只要有从那些保留有记忆的人那里听说过此事的人也足够了。
§39.3.2.9Idem Labeo ait, si uicinus flumen torrentem auerterit, ne aqua ad eum perueniat, et hoc modo sit effectum, ut uicino noceatur, agi cum eo aquae pluuiae arcendae non posse: aquam enim arcere hoc esse curare, ne influat.
同一个拉贝奥说,如果邻人为了防止水流到达自己处而将急流改道,并以此方式对邻人造成了危害,不能对他提起排除雨水之诉:因为排除雨水是指设法不让其流入。
quae sententia uerior est, si modo non hoc animo fecit, ut tibi noceat, sed ne sibi noceat.
这一观点是比较正确的,只要他这样做并不是出于危害你的意图,而是为了防止危害到他自己。
§39.3.2.10Illud etiam uerum puto, quod Ofilius scribit, si fundus tuus uicino seruiat et propterea aquam recipiat, cessare aquae pluuiae arcendae actionem, sic tamen, si non ultra modum noceat.
我认为奥菲利乌斯所写的也是正确的:如果你的农田对邻人负有地役权并因此承受水分,则排除雨水之诉不予适用,但前提是该水分造成的危害未超过限度。
cui consequens est, quod Labeo putat, si quis uicino cesserit ius ei esse aquam immittere, aquae pluuiae arcendae eum agere non posse.
与此相承的是拉贝奥的观点:如果有人向邻人让渡了向其排放水分的权利,他就不能提起排除雨水之诉。

词汇与语法注释

  1. 39.3.2.prminuendarum scilicet litium causa — 动形容词(分词)minuendarum 与阴性复数属格名词 litium 一致,并与后置介词 causa 连用,表示目的(“为了减少诉讼”)。
  2. 39.3.2.1aquae pluuiae arcendae cum inferiore agi posse — 属格短语 aquae pluuiae arcendae 指代“排除雨水(之诉)”,此处省略了表示手段的夺格名词 actione(诉讼),该属格短语直接作为诉讼名称功能使用。
  3. 39.3.2.5nam hac actione neminem cogi posse, ut uicino prosit, sed ne noceat aut interpellet facientem, quod iure facere possit — posse 的逻辑主语(对格主语)是 neminem。后半句 sed ne noceat aut interpellet facientem... 意为“而是[被强迫]不去造成危害,或是不去妨碍正在行使合法权利进行建设的人”,其中现在分词 facientem 是 interpellet 的直接宾语。
  4. 39.3.2.6non tantum de operibus esse utilem manu factis, uerum etiam in omnibus, quae non secundum uoluntatem sint — 使用 non tantum... uerum etiam...(不仅……而且……)的相关联结结构。介词短语 de operibus... manu factis 与 in omnibus 进行非对称地并列,反映了纳穆萨的宽泛理解,即该诉讼不仅适用于人工工程,也适用于所有非因人类意愿发生的自然现象。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §39.3.2.pr-39.3.2.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:39.3.2.pr-39.3.2.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。