Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §39.3.1.15-39.3.1.23

排除雨水之诉的适用界限与水流受忍义务

第 6174 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章节详细阐述了排除雨水之诉的适用界限,指出其取决于土地自然状态、耕作目的以及受损对象是农田还是建筑物。同时论述了相邻土地间对自然水流的受忍义务、古老惯行或特约的效力,以及在邻人土地上加固堤坝等准役权救济手段。

[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio ad edictum. ] §39.3.1.15Huic illud etiam applicandum numquam competere hanc actionem, cum ipsius loci natura nocet: nam (ut uerius quis dixerit) non aqua, sed loci natura nocet.
[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio ad edictum.] 对此也应当适用这一点,即当土地自身的自然性质造成危害时,此诉讼绝不成立:因为(正如人们能更真实地说的)造成危害的不是水,而是土地的性质。
§39.3.1.16In summa puto ita demum aquae pluuiae arcendae locum actionem habere, si aqua pluuia uel quae pluuia crescit noceat non naturaliter, sed opere facto, nisi si agri colendi causa id factum sit: Imbre autem crescere eam aquam, quae colorem mutat uel increscit.
总之,我认为,仅当雨水或因雨水而增加的水不是因自然原因,而是因建造的工程而造成危害时,排除雨水之诉才适用,除非该工程是出于耕作农田的目的而建。 此外,因暴雨而增加的水是指改变颜色或水量增大的水。
§39.3.1.17Item sciendum est hanc actionem non alias locum habere, quam si aqua pluuia agro noceat: ceterum si aedificio uel oppido noceat, cessat actio ista, agi autem ita poterit ius non esse stillicidia flumina immittere.
同样应当知道的是,此诉讼仅在雨水危害农田时才适用:另一方面,如果雨水危害建筑物或城镇,则该诉讼不予适用,但可以提起诉讼,主张被告无权将雨滴或排水引入。
et ideo Labeo et Cascellius aiunt aquae quidem pluuiae arcendae actionem specialem esse, de fluminibus et stillicidiis generalem et ubique agi ea licere.
因此,拉贝奥和卡斯凯利乌斯认为,排除雨水之诉是特别诉讼,而关于排水和雨滴的诉讼是普通诉讼,且在任何地方都可以提起。
itaque aqua, quae agro nocet, per aquae pluuiae arcendae actionem coercebitur.
因此,危害农田的水将通过排除雨水之诉受到限制。
§39.3.1.18Nec illud quaeramus, unde oriatur: nam et si publico oriens uel ex loco sacro per fundum uicini descendat isque opere facto in meum fundum eam auertat, aquae pluuiae arcendae teneri eum Labeo ait.
我们也不应探究水发源于何处:因为拉贝奥说,即使水发源于公共场所或神圣场所,流经邻人的土地,而邻人通过建造工程将其导向我的土地,他仍根据排除雨水之诉承担责任。
§39.3.1.19Cassius quoque scribit, si aqua ex aedificio urbano noceat uel agro uel aedificio rustico, agendum de fluminibus et stillicidiis.
卡西乌斯也写道,如果来自城市建筑的水危害农田或乡村建筑,应当提起关于排水和雨滴的诉讼。
§39.3.1.20Apud Labeonem autem inuenio relatum, si ex agro meo aqua fluens noceat loco qui est intra continentia, hoc est aedificio, non posse me aquae pluuiae arcendae conueniri: quod si ex continentibus profluens in meum agrum defluat eique noceat, aquae pluuiae arcendae esse actionem.
但在拉贝奥的著作中,我发现有记载:如果从我的农田流出的水危害了连檐建筑物之内的场所,即建筑物,不能对我提起排除雨水之诉;但如果水从连檐建筑物中流出,流下到我的农田并对其造成危害,则可以提起排除雨水之诉。
§39.3.1.21Sicut autem opus factum, ut aqua pluuia mihi noceat, in hanc actionem uenit, ita per contrarium quaeritur, an posset aquae pluuiae arcendae agi, si uicinus opus fecerit, ne aqua, quae alioquin decurrens agro meo proderat, huic prosit.
正如为了使雨水危害我而建造工程属于此诉的范围一样,相反地,人们会问:如果邻人建造工程,使得本可以通过流下而有利于我农田的水不再产生益处,是否可以提起排除雨水之诉。
Ofilius igitur et Labeo putant agi non posse, etiamsi intersit mea ad me aquam peruenire: hanc enim actionem locum habere, si aqua pluuia noceat, non si non prosit.
因此,奥菲利乌斯和拉贝奥认为不能提起诉讼,即使水流到达我处对我而言具有利害关系:因为此诉讼在雨水造成危害时适用,而非在不再产生益处时适用。
§39.3.1.22Sed et si uicinus opus tollat et sublato eo aqua naturaliter ad inferiorem agrum perueniens noceat, Labeo existimat aquae pluuiae arcendae agi non posse: semper enim hanc esse seruitutem inferiorum praediorum, ut natura profluentem aquam excipiant.
此外,如果邻人拆除工程,且因该工程的拆除,自然到达低处农田的水造成了危害,拉贝奥认为不能提起排除雨水之诉:因为承接自然流出的水,始终是低处土地的役权义务。
plane si propter id opus sublatum uehementior aqua profluat uel corriuetur, aquae pluuiae arcendae actione agi posse etiam Labeo confitetur.
显然,拉贝奥也承认,如果由于该工程的拆除而使水流更猛烈或被汇集,则可以通过排除雨水之诉提起诉讼。
§39.3.1.23Denique ait condicionibus agrorum quasdam leges esse dictas, ut, quibus agris magna sint flumina, liceat mihi, scilicet in agro tuo, aggeres uel fossas habere: si tamen lex non sit agro dicta, agri naturam esse seruandam et semper inferiorem superiori seruire atque hoc incommodum naturaliter pati inferiorem agrum a superiore compensareque debere cum alio commodo: sicut enim omnis pinguitudo terrae ad eum decurrit, ita etiam aquae incommodum ad eum defluere.
最后他指出,作为土地的条件,规定了某些法则(特约),例如,对于有大河的土地,允许我(当然是在你的土地上)拥有堤坝或沟渠。 然而,如果土地没有规定法则,则必须遵守土地的自然状态,低处土地必须始终服从高处土地,且低处土地必须自然地承受来自高处土地的这种不便,并应当将其与另一种便利相抗衡(相抵消):因为正如土地的所有肥沃成分都流向低处一样,水带来的不便也流向低处。
si tamen lex agri non inueniatur, uetustatem uicem legis tenere.
然而,如果找不到关于土地的法则,则古老惯行替代法律的作用。
sane enim et in seruitutibus hoc idem sequimur, ut, ubi seruitus non inuenitur imposita, qui diu usus est seruitute neque ui neque precario neque clam, habuisse longa consuetudine uelut iure impositam seruitutem uideatur.
确实,在役权中我们也遵循同样规则,即在未发现设定役权的情况下,长期以非暴力、非准许、非隐秘方式使用役权的人,因长期的习惯,被视为拥有如同依法设定的役权。
non ergo cogemus uicinum aggeres munire, sed nos in eius agro muniemus: eritque ista quasi seruitus, in quam rem utilem actionem habemus uel interdictum.
因此,我们不会强迫邻人加固堤坝,而是由我们在他的土地上进行加固:这将是一种准役权,对此我们拥有有用诉讼或禁止令。

词汇与语法注释

  1. §39.3.1.15Huic illud etiam applicandum — 动形容词 "applicandum" 之后省略了无人称系动词 "est",表示义务或必要。随后的 "numquam competere hanc actionem" 是受其支配的带对格的不定式结构。
  2. §39.3.1.17ius non esse stillicidia flumina immittere — 不定式 "immittere" 悬置于 "ius non esse"(无权)之后。"stillicidia flumina"(雨滴与排水)作为 "immittere" 的直接宾语(对格),体现了是否具有在邻人土地排水之役权的否定之诉的标准诉式。
  3. §39.3.1.20intra continentia — "continentia" 是形容词 "continens"(连续的)的中性复数宾格名词化用法,指与城市接壤并连续建造的建筑物群。在此作前置词 "intra" 的宾语。
  4. §39.3.1.21intersit mea — 无人称动词 "interest"(与……有利益关系)与物主代音词的阴性单数夺格("meā" 等,而非属格)连用,以表示利益主体。此处使用 "mea" 表示“对我而言”,带对格的不定式从句 "ad me aquam peruenire" 作其实质主语。
  5. §39.3.1.23uetustatem uicem legis tenere — "uicem" 是名词 "uicis"(轮流、职位)的宾格,与属格 "legis"(法律的)连用,构成常用语“替代法律的作用”。它与主格对格 "uetustatem" 一起,构成了对格加不定式结构。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §39.3.1.15-39.3.1.23. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:39.3.1.15-39.3.1.23

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。