[PAULUS libro quadragensimo nono ad edictum. ] §39.3.2.prIn summa tria sunt, per quae inferior locus superiori seruit, lex, natura loci, uetustas: quae semper pro lege habetur, minuendarum scilicet litium causa.
[PAULUS libro quadragensimo nono ad edictum.] 要するに、下流の土地が上流の土地に従属する基準は、法、土地の自然な状態、古来の慣行の3つである。 そして、古来の慣行は、言うまでもなく訴訟を減少させるために、常に法と同等に扱われる。
§39.3.2.1Apud Labeonem proponitur fossa uetus esse agrorum siccandorum causa nec memoriam extare, quando facta est: hanc inferior uicinus non purgabat: sic fiebat, ut ex restagnatione eius aqua fundo nostro noceret.
ラベオの著作においては、農地を乾燥させるための古い溝があり、それがいつ作られたかの記憶が残っていないという事例が提示されている。 下流の隣人がこの溝を掃除していなかったため、その滞水によって水が私たちの土地に害を及ぼすことになった。
dicit igitur Labeo aquae pluuiae arcendae cum inferiore agi posse, ut aut ipse purgaret aut te pateretur in pristinum statum eam redigere.
したがってラベオは、下流の隣人に対して雨水排除訴訟を提起して、彼自身が掃除をするか、またはあなたがそれを元の状態に戻すことを彼が容認するように求めることができる、と言っている。
§39.3.2.2Praeterea si in confinio fossa sit neque purgari uicinus patiatur eam partem quae tibi accedat, posse te magis aquae pluuiae arcendae Labeo ait.
さらに、もし境界に溝があり、あなたに隣接する部分を隣人が掃除させないならば、あなたはなおさら雨水排除訴訟を提起できるとラベオは言っている。
§39.3.2.3Cassius autem scribit, si qua opera aquae mittendae causa publica auctoritate facta sint, in aquae pluuiae arcendae actionem non uenire in eademque causa esse ea, quorum memoriam uetustas excedit.
しかしカッシウスは、もし水を流すために公の権限によって何らかの工作物が作られたのであれば、それは雨水排除訴訟の対象にはならず、古さのために記憶を超えているものも同様の状況にある、と書いている。
§39.3.2.4Apud Ateium uero relatum est eam fossam, ex qua ad inferiorem fundum aqua descendit, cogendum esse uicinum purgare, siue extet fossae memoria siue non extet: quod et ipse puto probandum.
しかしアテイウスの著作には、そこから下流の土地へ水が流れ下るような溝については、その溝の記憶が存在しようが存在しまいが、隣人に掃除を強制すべきであると報告されており、私自身もこれを妥当と認めるべきだと考える。
§39.3.2.5Item Uarus ait: aggerem, qui in fundo uicini erat, uis aquae deiecit, per quod effectum est, ut aqua pluuia mihi noceret.
同様にウァルスは言う。 隣人の土地にあった堤防を水の勢いが破壊し、その結果、雨水が私に害を及ぼすようになった。
Uarus ait, si naturalis agger fuit, non posse me uicinum cogere aquae pluuiae arcendae actione, ut eum reponat uel reponi sinat, idemque putat et si manu factus fuit neque memoria eius exstat: quod si exstet, putat aquae pluuiae arcendae actione eum teneri.
ウァルスは、もしそれが自然の堤防であったなら、私は隣人に対して雨水排除訴訟によって、彼がそれを復旧するか、または復旧するのを許すよう強制することはできないと言い、それが人工で作られたものであり、かつその記憶が残っていない場合についても同じように考える。 だが、もし記憶が残っているならば、雨水排除訴訟によって彼が責任を負うと彼は考える。
Labeo autem, si manu factus sit agger, etiamsi memoria eius non exstat, agi posse ut reponatur: nam hac actione neminem cogi posse, ut uicino prosit, sed ne noceat aut interpellet facientem, quod iure facere possit.
しかしラベオは、もし堤防が人工のものであるならば、たとえ記憶が残っていなくても、それが復旧されるよう訴えを提起できるとする。 なぜなら、この訴訟によっては、隣人の役に立つことを誰も強制され得ないが、害を及ぼさないこと、あるいは権利に基づいて行い得ることを行う者を妨害しないことは強制され得るからである。
quamquam tamen deficiat aquae pluuiae arcendae actio, attamen opinor utilem actionem uel interdictum mihi competere aduersus uicinum, si uelim aggerem restituere in agro eius, qui factus mihi quidem prodesse potest, ipsi uero nihil nociturus est: haec aequitas suggerit, etsi iure deficiamur.
しかしながら、たとえ雨水排除訴訟が認められないとしても、もし私が隣人の土地において堤防を復旧したいと望み、それが私にとっては確かに役立ち得るが、彼自身には何ら害を及ぼさないであろう場合には、隣人に対して有用訴訟または禁止命令が私に認められると私は考える。 厳格な法において私たちが根拠を欠いているとしても、衡平がこのことを示唆している。
§39.3.2.6Apud Namusam relatum est, si aqua fluens iter suum stercore obstruxerit et ex restagnatione superiori agro noceat, posse cum inferiore agi, ut sinat purgari: hanc enim actionem non tantum de operibus esse utilem manu factis, uerum etiam in omnibus, quae non secundum uoluntatem sint.
ナムサの著作には、もし流れる水がその経路をゴミで塞ぎ、その滞水によって上流の土地に害を及ぼすならば、下流の者に対して掃除を容認するよう訴えを提起できると報告されている。 なぜなら、この訴訟は人工の工作物に関して有用であるだけでなく、意思によらないすべての事柄においても有用だからである。
Labeo contra Namusam probat: ait enim naturam agri ipsam a se mutari posse et ideo, cum per se natura agri fuerit mutata, aequo animo unumquemque ferre debere, siue melior siue deterior eius condicio facta sit.
ラベオはナムサに反対する見解を支持している。 すなわち、彼は、土地の性質それ自体が自然に変化することがあり、それゆえ、土地の性質がそれ自体によって変化した場合には、その状態が良くなろうが悪くなろうが、誰もがそれを冷静に受け入れるべきであると言う。
idcirco et si terrae motu aut tempestatis magnitudine soli causa mutata sit, neminem cogi posse, ut sinat in pristinam locum condicionem redigi.
それゆえ、地震や嵐の大きさによって土地の状況が変化した場合であっても、元の状態に復旧することを容認するよう誰かに強制することはできないとする。
sed nos etiam in hunc casum aequitatem admisimus.
しかし、私たちはこのケースに対しても衡平を認めた。
§39.3.2.7Idem Labeo ait, si in agro tuo aquarum concursus locum excauauit, aquae pluuiae arcendae actione agi non posse tecum a uicinis: plane si fossam iure factam aut cuius memoria non exstat, agi tecum posse aquae pluuiae arcendae, ut reficias.
同じくラベオは言う。 もし君の土地において、水の集中が場所を侵食した場合、隣人たちから君に対して雨水排除訴訟を提起することはできない。 明らかに、もしそれが適法に作られた溝、または記憶の残っていない溝であるならば、君がそれを修復するように、君に対して雨水排除訴訟を提起できる。
§39.3.2.8Idem Labeo ait, cum quaeritur, an memoria exstet facto opere, non diem et consulem ad liquidum exquirendum, sed sufficere, si quis sciat factum esse, hoc est, si factum esse non ambigatur: nec utique necesse esse superesse qui meminerint, uerum etiam si qui audierint eos, qui memoria tenuerint.
同じくラベオは言う。 工作物が作られたことの記憶が残っているかどうかが問われるとき、日付や執政官を厳密に探求すべきなのではなく、誰かがそれが作られたことを知っていること、すなわち、それが作られたことに疑いがないことで足りる。 そして、直接覚えている者が生存していることは必ずしも必要ではなく、直接覚えている人々から聞いた者がいる場合も同様である。
§39.3.2.9Idem Labeo ait, si uicinus flumen torrentem auerterit, ne aqua ad eum perueniat, et hoc modo sit effectum, ut uicino noceatur, agi cum eo aquae pluuiae arcendae non posse: aquam enim arcere hoc esse curare, ne influat.
同じくラベオは言う。 もし隣人が急流を、水が彼自身に届かないようにするためにそらし、この方法によって隣人に害が及ぶようになったとしても、彼に対して雨水排除訴訟を提起することはできない。 なぜなら、水を排除するとは、水が流れ込まないように手当することだからである。
quae sententia uerior est, si modo non hoc animo fecit, ut tibi noceat, sed ne sibi noceat.
この見解は、もし彼があなたに害を及ぼす意図で行ったのではなく、自分に害が及ばないようにするために行ったのであるならば、より正しい。
§39.3.2.10Illud etiam uerum puto, quod Ofilius scribit, si fundus tuus uicino seruiat et propterea aquam recipiat, cessare aquae pluuiae arcendae actionem, sic tamen, si non ultra modum noceat.
オフィリウスが書いている次のこともまた正しいと私は考える。 すなわち、もし君の土地が隣人のために役立っており、それゆえに水を受け入れているなら、限度を超えて害を及ぼさない限り、雨水排除訴訟は適用されない。
cui consequens est, quod Labeo putat, si quis uicino cesserit ius ei esse aquam immittere, aquae pluuiae arcendae eum agere non posse.
これから帰結することとして、ラベオは、もし誰かが隣人に対して水を受け入れる権利を設定したならば、彼は雨水排除訴訟を提起できないと考えている。