[PAULUS libro quinto decimo ad Plautium. ] §39.3.17.prSi prius nocturnae aquae seruitus mihi cessa fuerit, deinde postea alia cessione diurnae quoque ductus aquae concessus mihi fuerit et per constitutum tempus nocturna dumtaxat aqua usus fuerim, amitto seruitutem aquae diurnae, quia hoc casu plures sunt seruitutes diuersarum causarum.
[保罗,对普劳提乌斯注解第十五卷] 如果首先向我让渡了夜间引水地役权,接着在此后通过另一次让渡,白天导水地役权也被授予我,且在法定期限内我仅使用了夜间水,则我失去了白天引水地役权,因为在这种情况下,存在着基于不同原因的多项地役权。
§39.3.17.1placuit non alias per lapidem aquam duci posse, nisi hoc in seruitute constituenda comprehensum sit: non enim consuetudinis est, ut qui aquam habeat per lapidem stratum ducat: illa autem, quae fere in consuetudine esse solent, ut per fistulas aqua ducatur, etiamsi nihil sit comprehensum in seruitute constituenda, fieri possunt, ita tamen, ut nullum damnum domino fundi ex his detur.
已经达成一致的是,除非在地役权设立中对此有所规定,否则不得通过石渠引水。 因为,拥有引水权的人通过铺石渠道引水并不符合习惯。 然而,那些通常符合习惯的做法,例如通过管道引水,即使在地役权设立中未作任何规定,也是可以进行的;但以不由此给土地所有权人造成任何损害为限。
§39.3.17.2Uia publica intercedente haustus seruitutem constitui posse placuit et est uerum: sed non solum si uia publica interueniat, sed et si flumen publicum, eodem casu, quo interueniente flumine publico uiae itineris actus seruitus imponi potest, id est si non sit impedimento transeunti magnitudo fluminis.
已经达成一致且属实的是,即使有公道介入,亦可设立取水地役权。 但不仅在公道介入时如此,在公河介入时亦同,其适用情形与在公河介入时仍可设定道路、通行、驱赶牲畜地役权的情形相同,即,如果河流的大小不至于阻碍通行者的跨越。
§39.3.17.3Sic et si non proximo meo praedio seruitutem uicinus debeat, sed ulteriori, agere potero ius esse mihi ire agere ad illum fundum superiorem, quamuis seruitutem ipse per fundum meum non habeam, sicut interueniente uia publica uel flumine quod uado transiri potest.
同样,如果邻人并非对我相邻的土地负有地役权,而是对更远处的土地负有地役权,尽管我本人并不享有通过我自身土地的地役权,但正如公道或可通过涉渡跨越的河流介入时一样,我仍可提起诉讼,主张我有权通行和驱赶牲畜至那块较远的土地。
sed loco sacro uel religioso uel sancto interueniente, quo fas non sit uti, nulla eorum seruitus imponi poterit.
但如果介入的是神圣、宗教或受保护的场所,而使用这些场所是不合神圣法的,则不能设定上述任何地役权。
§39.3.17.4Sed si fundus medius alterius inter me et te intercedit, haustus seruitutem fundo tuo imponere potero, si mihi medius dominus iter ad transeundum cesserit, quemadmodum, si ex flumine publico perenni haustu uelim uti, cui flumini ager tuus proximus sit, iter mihi ad flumen cedi potest.
但是,如果在我与你之间隔着属于第三人的中间土地,只要中间土地的所有权人向我让渡了通行的道路,我仍可在你的土地上设立取水地役权,正如当我希望从一条常年流淌的公河中取水,而你的土地紧邻该河时,通往该河的道路可以被让渡给我。