[PAULUS libro quadragensimo nono ad edictum. ] §39.3.14.prAntaeus ait, si is qui opus fecerit potentiori uendiderit praedium, quatenus desierit dominus esse, agendum cum eo quod ui aut clam: quod si annus praeterierit, de dolo iudicium dandum.
[保罗,《告示注解》第四十九卷] 安泰乌斯说,如果进行该工程的人将土地卖给了一个更有势力的人,鉴于他已不再是所有人,则应当因“暴力或隐秘行为”而对他提起诉讼;但如果一年已经过去,则应当给予恶意的诉讼。
§39.3.14.1Cum agitur aquae pluuiae arcendae, de facto quod nocet quaeritur: ideoque si uitio loci pars aliqua soli subsedit, quamuis per eam causam aqua pluuia inferiori noceat, nulla competit actio.
在进行雨水排除之诉时,所探究的是产生危害的行为;因此,如果由于地势的缺陷导致土地的某一部分沉降,尽管因为这个原因雨水对下方土地造成了危害,但并不存在可适用的诉权。
idem fortasse dicitur, si in agro manu factum aliquid subsederit.
如果土地上的某个人造物发生沉降,或许也可以这样认为。
§39.3.14.2In hoc iudicium, sicut in damni infecti, futurum damnum uenit, cum reliquis fere omnibus iudiciis praeteritum praestetur.
在此项诉讼中,如同在防范未发损害之诉中一样,所涉及的是未来的损害,而在几乎所有其他诉讼中,所赔偿的都是过去的损害。
§39.3.14.3De eo, quod ante datum est, quod ui aut clam agendum est. de eo, quod post sententiam iudicis futurum est, damni infecti caueri oportet uel ita opus restituendum est, ut nullum periculum damni supersit.
对于在此之前所造成的损害,应当以“暴力或隐秘行为”之诉提起诉讼;对于在法官判决之后将会发生的损害,则应当对未发损害提供担保,或者应当对该工程予以修复,以使不留有任何损害的危险。
§39.3.14.4De eo opere, quod post litem contestatam factum est, nouo iudicio agendum est.
对于在诉讼系属之后所进行的工程,应当通过新的诉讼提起诉讼。