[PAULUS libro quadragensimo nono ad edictum. ] §39.3.14.prAntaeus ait, si is qui opus fecerit potentiori uendiderit praedium, quatenus desierit dominus esse, agendum cum eo quod ui aut clam: quod si annus praeterierit, de dolo iudicium dandum.
[パウルス、告示注解第49巻] アンテウスは言う、もし工事を行った者がより強力な者に土地を売却したならば、彼が所有者であることをやめた以上、彼に対して「暴力または隠密による行為」の訴えをもって争うべきであり、しかし、もし1年が経過したならば、悪意に関する訴訟が与えられるべきである。
§39.3.14.1Cum agitur aquae pluuiae arcendae, de facto quod nocet quaeritur: ideoque si uitio loci pars aliqua soli subsedit, quamuis per eam causam aqua pluuia inferiori noceat, nulla competit actio.
雨水排除の訴えで争われるときには、害を及ぼす行為が問われる。 したがって、もし土地の欠陥によって地盤の一部が沈下し、そのことが原因で雨水が下方の土地に害を及ぼすとしても、いかなる訴えも成立しない。
idem fortasse dicitur, si in agro manu factum aliquid subsederit.
もし土地において人工物の一部が沈下した場合にも、おそらく同じことが言われる。
§39.3.14.2In hoc iudicium, sicut in damni infecti, futurum damnum uenit, cum reliquis fere omnibus iudiciis praeteritum praestetur.
この訴訟においては、未発損害の場合と同様に、将来の損害が対象となるが、これに対して他のほとんどすべての訴訟においては過去の損害が賠償される。
§39.3.14.3De eo, quod ante datum est, quod ui aut clam agendum est.
前に生じた損害については、「暴力または隠密による行為」の訴えをもって争うべきである。
de eo, quod post sententiam iudicis futurum est, damni infecti caueri oportet uel ita opus restituendum est, ut nullum periculum damni supersit.
裁判官の判決の後に生じるであろう損害については、未発損害の保証がなされるべきであるか、あるいは、損害の危険がまったく残らないように工事が修復されるべきである。
§39.3.14.4De eo opere, quod post litem contestatam factum est, nouo iudicio agendum est.
訴訟係属の後になされた工事については、新たな訴訟によって争われねばならない。