[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio ad edictum. ] §39.3.1.prSi cui aqua pluuia damnum dabit, actione aquae pluuiae arcendae auertetur aqua.
[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio ad edictum.] 如果雨水给任何人带来损害,将通过排除雨水之诉将水导流。
aquam pluuiam dicimus, quae de caelo cadit atque imbre excrescit, siue per se haec aqua caelestis noceat, ut Tubero ait, siue cum alia mixta sit.
我们所说的雨水,是指自天而降并因暴雨而增加的水,正如图贝罗所说,无论这种来自天上的水是自身造成危害,还是与其他水混合在一起。
§39.3.1.1Haec autem actio locum habet in damno nondum facto, opere tamen iam facto, hoc est de eo opere, ex quo damnum timetur: totiensque locum habet, quotiens manu facto opere agro aqua nocitura est, id est cum quis manu fecerit, quo aliter flueret, quam natura soleret, si forte immittendo eam aut maiorem fecerit aut citatiorem aut uehementiorem aut si comprimendo redundare effecit.
此外,此诉适用于损害尚未发生但工程已经完成的情况,即针对令人担心会由此产生损害的工程:并且,每当由于人工制造的工程导致水将对农田造成危害时,此诉即适用,也就是说,当有人通过人工制造使水的流动方式不同于其自然习惯时,例如,如果他通过排入水而使水量变得更大、流速更快或更猛烈,或者如果他通过阻截使水溢出。
quod si natura aqua noceret, ea actione non continentur.
但是,如果水因自然原因造成危害,则不包括在此诉之中。
§39.3.1.2Neratius scribit: opus, quod quis fecit, ut aquam excluderet, quae exundante palude in agrum eius refluere solet, si ea palus aqua pluuia ampliatur eaque aqua repulsa eo opere agris uicini noceat, aquae pluuiae actione cogetur tollere.
内拉蒂乌斯写道:某人为阻挡因沼泽泛滥而通常倒流进其农田的水而建造的工程,如果该沼泽因雨水而扩大,且被该工程阻挡的水损害了邻人的农田,他将被迫通过排除雨水之诉拆除该工程。
§39.3.1.3De eo opere, quod agri colendi causa aratro factum sit, Quintus Mucius ait non competere hanc actionem.
关于为了耕作农田而用犁建造的工程,昆图斯·穆修斯认为此诉不能成立。
§39.3.1.4Trebatius autem non quod agri, sed quod frumenti dumtaxat quaerendi causa aratro factum solum excepit.
另一方面,特雷巴蒂乌斯则仅免除了那些并非为了土地、而纯粹是为了获取谷物而用犁所做的工程。
§39.3.1.5Sed et fossas agrorum siccandorum causa factas Mucius ait fundi colendi causa fieri, non tamen oportere corriuandae aquae causa fieri: sic enim debere quem meliorem agrum suum facere, ne uicini deteriorem faciat.
穆修斯还认为,为干燥农田而挖的沟渠虽然是为了耕作土地而建,但不应当是为了汇集水而建:因为一个人应当以不使邻人土地恶化的方式来改善自己的农田。
§39.3.1.6Sed et si quis arare et serere possit etiam sine sulcis aquariis, teneri eum, si quid ex his, licet agri colendi causa uideatur fecisse: quod si aliter serere non possit, nisi sulcos aquarios fecerit, non teneri.
此外,如果某人在没有排水沟的情况下也能耕作和播种,却因这些沟渠造成了损害,那么即使他看起来是为了耕作农田而为,他也应承担责任;但如果他不挖排水沟就无法播种,则不承担责任。
§39.3.1.7Ofilius autem ait sulcos agri colendi causa directos ita, ut in unam pergant partem, ius esse facere.
另一方面,奥菲利乌斯认为,为了耕作农田而笔直开挖、使之流向同一个方向的沟渠,是有权建造的。
§39.3.1.8Sed apud Seruii auditores relatum est, si quis salicta posuerit et ob hoc aqua restagnaret, aquae pluuiae arcendae agi posse, si ea aqua uicino noceret.
但在塞尔维乌斯的弟子中记载道,如果有人种植了柳树林,并因此导致水积聚,如果该水损害了邻人,则可以提起排除雨水之诉。
§39.3.1.9Labeo etiam scribit ea, quaecumque frugum fructuumque recipiendorum causa fiunt, extra hanc esse causam neque referre, quorum fructuum percipiendorum causa id opus fiat.
拉贝奥也写道,凡是为了收获作物和果实而做的一切事情,都排除在此案之外,至于为了收获何种果实而建造该工程,则无关紧要。
§39.3.1.10Item Sabinus Cassius opus manu factum in hanc actionem uenire aiunt, nisi si quid agri colendi causa fiat: Sulcos tamen aquarios, qui ἕλικες appellantur, si quis faciat, aquae pluuiae actione eum teneri ait.
同样,萨比努斯和卡西乌斯认为,人工制造的工程属于此诉的范围,除非它是为了耕作农田而建:然而,他们认为,如果有人挖掘被称为helices的排水沟,他将根据排除雨水之诉承担责任。
§39.3.1.11Idem aiunt, si aqua naturaliter decurrat, aquae pluuiae arcendae actionem cessare: quod si opere facto aqua aut in superiorem partem repellitur aut in inferiorem deriuatur, aquae pluuiae arcendae actionem competere.
他们同样认为,如果水是自然流下,则排除雨水之诉不予适用;但如果因建造了工程,水要么被排回高处,要么被导流至低处,则排除雨水之诉可以成立。
§39.3.1.12Idem aiunt aquam pluuiam in suo retinere uel superficientem ex uicini in suum deriuare, dum opus in alieno non fiat, omnibus ius esse (prodesse enim sibi unusquisque, dum alii non nocet, non prohibetur) nec quemquam hoc nomine teneri.
他们同样认为,只要不在他人的土地上建造工程,将雨水滞留在自己的土地上,或者将从邻人土地上溢出的水引向自己的土地,是所有人享有的权利(因为只要不损害他人,任何人都不被禁止为自己牟利),且无人因此承担责任。
§39.3.1.13Denique Marcellus scribit cum eo, qui in suo fodiens uicini fontem auertit, nihil posse agi, nec de dolo actionem: et sane non debet habere, si non animo uicino nocendi, sed suum agrum meliorem faciendi id fecit.
最后,马尔切鲁斯写道,对于因在自己的土地上挖掘而使邻人泉水改道的人,不能提起任何诉讼,甚至不能提起欺诈之诉:确实,如果他这样做并非出于伤害邻人的意图,而是为了改善自己的农田,则确实不应当拥有该诉讼。
§39.3.1.14Item sciendum est hanc actionem uel superiori aduersus inferiorem competere, ne aquam, quae natura fluat, opere facto inhibeat per suum agrum decurrere, et inferiori aduersus superiorem, ne aliter aquam mittat, quam fluere natura solet.
同样应当知道的是,此诉既可由高处土地所有者向低处土地所有者提起,以防后者通过建造工程阻碍自然流动的雨水流经其农田;也可由低处土地所有者向高处土地所有者提起,以防后者以不同于自然流向的方式排水。