[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio ad edictum. ]
[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio ad edictum.] これに次のことも適用されるべきである。
§39.3.1.15Huic illud etiam applicandum numquam competere hanc actionem, cum ipsius loci natura nocet: nam (ut uerius quis dixerit) non aqua, sed loci natura nocet.
すなわち、その土地自体の性質が害を及ぼす場合には、この訴訟は決して成立しない。 なぜなら(より正確に言えば)、水ではなく、土地の性質が害を及ぼしているからである。
§39.3.1.16In summa puto ita demum aquae pluuiae arcendae locum actionem habere, si aqua pluuia uel quae pluuia crescit noceat non naturaliter, sed opere facto, nisi si agri colendi causa id factum sit: Imbre autem crescere eam aquam, quae colorem mutat uel increscit.
要するに、雨水または雨によって増量する水が、自然にではなく、作られた工作物によって害を及ぼす場合に限って、土地を耕作する目的でそれがなされた場合を除き、雨水排除訴訟が適用されると私は考える。 なお、雨によって増量する水とは、色が変わるか、あるいは増水する水のことである。
§39.3.1.17Item sciendum est hanc actionem non alias locum habere, quam si aqua pluuia agro noceat: ceterum si aedificio uel oppido noceat, cessat actio ista, agi autem ita poterit ius non esse stillicidia flumina immittere.
同様に、この訴訟は、雨水が農地に害を及ぼす場合以外には適用されないことを知っておくべきである。 他方、もし建物や町に害を及ぼすならば、この訴訟は適用されず、雨滴や排水を落とし込む権利はないという形で訴えを提起することになる。
et ideo Labeo et Cascellius aiunt aquae quidem pluuiae arcendae actionem specialem esse, de fluminibus et stillicidiis generalem et ubique agi ea licere.
それゆえラベオとカスケッリウスは、雨水排除訴訟は特別の(個別的な)訴訟であり、排水や雨滴に関する訴訟は一般的な訴訟であって、どこにおいてでも提起することが許されると言っている。
itaque aqua, quae agro nocet, per aquae pluuiae arcendae actionem coercebitur.
したがって、農地に害を及ぼす水は、雨水排除訴訟によって抑制される。
§39.3.1.18Nec illud quaeramus, unde oriatur: nam et si publico oriens uel ex loco sacro per fundum uicini descendat isque opere facto in meum fundum eam auertat, aquae pluuiae arcendae teneri eum Labeo ait.
また、水がどこから発生するかを問うべきではない。 なぜなら、たとえ公有地または聖地から発生して隣人の土地を流れ下り、隣人が工作物によってそれを私の土地にそらせた場合であっても、彼は雨水排除(訴訟)によって責任を負うとラベオは言っているからである。
§39.3.1.19Cassius quoque scribit, si aqua ex aedificio urbano noceat uel agro uel aedificio rustico, agendum de fluminibus et stillicidiis.
カッシウスもまた、都市の建物からの水が農地または田舎の建物に害を及ぼすならば、排水や雨滴に関する訴訟を提起すべきであると書いている。
§39.3.1.20Apud Labeonem autem inuenio relatum, si ex agro meo aqua fluens noceat loco qui est intra continentia, hoc est aedificio, non posse me aquae pluuiae arcendae conueniri: quod si ex continentibus profluens in meum agrum defluat eique noceat, aquae pluuiae arcendae esse actionem.
しかしラベオの著作の中には、私の農地から流れる水が、連檐建物内にある場所、すなわち建物に害を及ぼすならば、私は雨水排除(訴訟)で訴えられることはないが、これに対して、もし連檐建物から流れ出た水が私の農地に流れ下り、それに害を及ぼすならば、雨水排除訴訟が認められる、と記されているのを見出す。
§39.3.1.21Sicut autem opus factum, ut aqua pluuia mihi noceat, in hanc actionem uenit, ita per contrarium quaeritur, an posset aquae pluuiae arcendae agi, si uicinus opus fecerit, ne aqua, quae alioquin decurrens agro meo proderat, huic prosit.
雨水が私に害を及ぼすように工作物が作られた場合にこの訴訟の対象となるのと同様に、これとは逆に、隣人が工作物を作ることによって、それがなければ流れ下って私の農地の役に立っていたはずの水が役に立たなくなるようにした場合、雨水排除(訴訟)を提起できるかどうかが問われる。
Ofilius igitur et Labeo putant agi non posse, etiamsi intersit mea ad me aquam peruenire: hanc enim actionem locum habere, si aqua pluuia noceat, non si non prosit.
オフィリウスとラベオは、たとえ水が届くことが私にとっての利益であるとしても、提起できないと考えている。 なぜなら、この訴訟は雨水が害を及ぼす場合に適用されるのであり、役に立たなくなる場合には適用されないからである。
§39.3.1.22Sed et si uicinus opus tollat et sublato eo aqua naturaliter ad inferiorem agrum perueniens noceat, Labeo existimat aquae pluuiae arcendae agi non posse: semper enim hanc esse seruitutem inferiorum praediorum, ut natura profluentem aquam excipiant.
また、もし隣人が工作物を取り壊し、それを取り壊したことによって水が自然に下流の土地に届いて害を及ぼす場合であっても、ラベオは雨水排除(訴訟)を提起できないと判断している。 なぜなら、自然に流れ出る水を受け入れることは、常に下流の土地の負担だからである。
plane si propter id opus sublatum uehementior aqua profluat uel corriuetur, aquae pluuiae arcendae actione agi posse etiam Labeo confitetur.
明らかに、もしその工作物を取り壊したことによって、より激しい水が流れ出るか、あるいは一所に集められるならば、雨水排除訴訟を提起できるとラベオも認めている。
§39.3.1.23Denique ait condicionibus agrorum quasdam leges esse dictas, ut, quibus agris magna sint flumina, liceat mihi, scilicet in agro tuo, aggeres uel fossas habere: si tamen lex non sit agro dicta, agri naturam esse seruandam et semper inferiorem superiori seruire atque hoc incommodum naturaliter pati inferiorem agrum a superiore compensareque debere cum alio commodo: sicut enim omnis pinguitudo terrae ad eum decurrit, ita etiam aquae incommodum ad eum defluere.
最後に彼は、土地の条件として特定の法(特約)が定められていることがあり、それによって、大きな川がある土地においては、私が(もちろん君の土地において)堤防や溝を持つことが許されるという。 しかし、もし土地に法が定められていないならば、土地の自然な状態が遵守されるべきであり、常に下流の土地は上流の土地に従属し、下流の土地はこの不利益を自然に甘受し、それを他の利益と相殺すべきである。 なぜなら、土壌のすべての肥沃な成分がそこ(下流の土地)に流れ下るのと同様に、水の不利益もそこに流れ下るからである。
si tamen lex agri non inueniatur, uetustatem uicem legis tenere.
しかし、もし土地の法が見つからないならば、古来の慣行が法の代わりを務める。
sane enim et in seruitutibus hoc idem sequimur, ut, ubi seruitus non inuenitur imposita, qui diu usus est seruitute neque ui neque precario neque clam, habuisse longa consuetudine uelut iure impositam seruitutem uideatur.
確かに地役権においても私たちはこれと同じことに従っている。 すなわち、設定された地役権が見つからない場合であっても、暴力によらず、無償借用によらず、隠れてでもなく長期にわたり地役権を行使してきた者は、長年の慣行によって、あたかも法的に設定された地役権を有しているかのように見なされる。
non ergo cogemus uicinum aggeres munire, sed nos in eius agro muniemus: eritque ista quasi seruitus, in quam rem utilem actionem habemus uel interdictum.
したがって、私たちは隣人に堤防を補強するよう強制するのではなく、私たちが彼の土地において(堤防を)補強することになる。 そしてそれは一種の準地役権のようなものとなり、この件に関して私たちは有用訴訟または禁止命令を得る。