[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio ad edictum. ] §39.2.9.prHoc amplius Iulianus posse dici compellendum eum, ut etiam de praeterito damno caueret: quod enim re integra custoditur, hoc non inique etiam post ruinam aedium praestabitur.
[乌尔比安,《告示注解》第五十三卷] 此外,尤里安认为,可以主张应当强迫其就过去的损害也提供担保:因为在事情完好未损时所应防范的事项,即使在房屋倒塌之后提供,也并非不公。
integra autem re unusquisque cogitur aut de damno infecto cauere, aut aedibus carere quas non defendit.
但在事情完好未损时,每个人都被迫要么就未生损益提供担保,要么失去其不予维护的房屋。
denique, inquit, si quis propter angustias temporis aut quia rei publicae causa aberat non potuerit damni infecti stipulari, non inique praetorem curaturum, ut dominus uitiosarum aedium aut damnum sarciat aut aedibus careat.
最后,他(尤里安)说,如果有人因时间紧迫,或者因为公事在外而未能就未生损益请求设立口头协定,那么裁判官予以干预,使存在缺陷的房屋的所有人要么赔偿损害,要么失去房屋,这并非不公。
sententiam Iuliani utilitas comprobat.
实用性证明了尤里安的观点的合理性。
§39.2.9.1De his autem, quae ui fluminis importata sunt, an interdictum dari possit, quaeritur.
然而,关于因河流冲刷而卷入他人处的物件,是否可以发出禁令,存在疑问。
Trebatius refert, cum Tiberis abundasset et res multas multorum in aliena aedificia detulisset, interdictum a praetore datum, ne uis fieret dominis, quo minus sua tollerent auferrent, si modo damni infecti repromitterent.
特雷巴蒂乌斯记载,当台伯河泛滥,将许多人的许多财物冲入他人的建筑物中时,裁判官曾发出禁令,禁止对财物所有人施加暴力以阻碍他们收回并运走自己的财产,只要他们就未生损益提供单方承诺即可。
§39.2.9.2Alfenus quoque scribit, si ex fundo tuo crusta lapsa sit in meum fundum eamque petas, dandum in te iudicium de damno iam facto, idque Labeo probat: nam arbitrio iudicis, apud quem res prolapsae petentur, damnum, quod ante sensi, non contineri, nec aliter dandam actionem, quam ut omnia tollantur, quae sunt prolapsa.
阿尔芬努斯也写道,如果从你的土地上有一块土石滑落到我的土地上,而你要求收回它,则应当针对你提起关于已发生损害的诉讼,拉贝奥也赞同此观点:因为在请求返还滑落物的审判员的裁量范围内,并不包含我先前遭受的损害,而且除非以清除所有滑落物为条件,否则不应赋予诉讼。
ita demum autem crustam uindicari posse idem Alfenus ait, si non coaluerit nec unitatem cum terra mea fecerit.
然而,同一位阿尔芬努斯说,只有在土石未与我的土地结合且未与我的土地结为一体时,才能提起所有物返还之诉。
nec arbor potest uindicari a te, quae translata in agrum meum cum terra mea coaluit.
同样,如果你的树木被移入我的田地并与我的土地结合,你也不能提起所有物返还之诉。
sed nec ego potero tecum agere ius tibi non esse ita crustam habere, si iam cum terra mea coaluit, quia mea facta est.
然而,如果它已经与我的土地结合,因为已经成为我的财产,我也无法起诉你无权以那种方式占有该土石。
§39.2.9.3Neratius autem scribit, si ratis in agrum meum ui fluminis delata sit, non aliter tibi potestatem tollendi faciendam, quam si de praeterito quoque damno mihi cauisses.
而内拉蒂乌斯写道,如果木筏因河流冲刷被带入我的田地,只有在你也就过去的损害向我提供担保的情况下,才应给予你运走它的权利。
§39.2.9.4Quaesitum est, si solum sit alterius, superficies alterius, superficiarius utrum repromittere damni infecti an satisdare debeat.
曾有疑问:如果土地属于一人,而地上建筑物属于另一人,地上权人是应当就未生损益进行单方承诺,还是应当提供保证人担保?
et Iulianus scribit, quotiens superficiaria insula uitiosa est, dominum et de soli et de aedificii uitio repromittere aut eum, ad quem superficies pertinet, de utroque satisdare: quod si uterque cesset, uicinum in possessionem mittendum.
尤里安写道,每当处于地上权关系中的公寓楼存在缺陷时,土地所有人应当就土地和建筑物的缺陷提供单方承诺,或者地上建筑物的所有人就这两者提供保证人担保;如果双方都怠于行动,则应准许邻人占有。
§39.2.9.5Celsus certe scribit, si aedium tuarum usus fructus Titiae est, damni infecti aut dominum repromittere aut Titiam satisdare debere.
凯尔苏斯确实写道,如果你的房屋的用益物权属于蒂蒂娅,要么所有权人应当就未生损益提供单方承诺,要么蒂蒂娅应当提供保证人担保。
quod si in possessionem missus fuerit is, cui damni infecti cauendum fuit, Titiam uti frui prohibebit.
如果被准许占有的是应当获得未生损益担保的人,他将禁止蒂蒂娅进行使用和收益。
idem ait eum quoque fructuarium, qui non reficit, a domino uti frui prohibendum: ergo et si de damno infecto non cauet dominusque compulsus est repromittere, prohiberi debet frui.
同一作者还说,不履行修缮义务的用益物权人也应被所有权人禁止使用和收益;因此,如果她不就未生损益提供担保,而被迫由所有权人提供单方承诺,她也应当被禁止收益。