[NERATIUS libro sexto membranarum. ] §39.2.47.prQuod conclaue binarum aedium dominus ex aliis aedibus in aliarum usum conuertit, non solum si contignatio, qua id sustinebitur, orietur ex parte earum aedium, in quarum usum conuersum erit, earum fiet, sed etiam si transuersa contignatio tota in aliarum aedium parietibus sedebit.
当两栋建筑的所有者将其中一栋建筑的一个房间转用于另一栋建筑时,该房间不仅在支撑它的梁是从已转用其用途的那栋建筑一侧伸出时属于该建筑,而且即使横梁的全部都搁在另一栋建筑的墙壁上时,也属于已转用其用途的那栋建筑。
sed et Labeo in libris posteriorum scribit binarum aedium dominum utrisque porticum superposuisse inque eam aditu ex alteris aedibus dato alteras aedes seruitute oneris porticus seruandae imposita uendidisse: totam porticum earum aedium esse, quas retinuisset, cum per longitudinem utriusque domus extensa esset transuersae contignationi, quae ab utraque parte parietibus domus, quae uenisset, sustineretur.
然而,拉贝奥在遗稿集中也写道:两栋建筑的所有者在两栋建筑之上建造了回廊,并在允许从其中一栋建筑进入该回廊后,在对另一栋建筑施加了维持该回廊负担的地役权的情况下将其出售;他认为,整个回廊属于他所保留的那栋建筑,因为该回廊沿着两栋房屋的长度延伸在横梁上,而该横梁由已售出房屋的墙壁从两侧支撑。
nec tamen consequens est, ut superior pars aedificii, quae nulli coniuncta sit neque aditum aliunde habeat, alterius sit, quam cuius est id cui superposita est.
然而,这并不意味着,一栋建筑的上部在不与任何其他部分相连且没有从他处进入的通道时,会属于除其所叠放之物的物主以外的其他人。