[ULPIANUS libro primo ad edictum. ] §39.2.4.prDies cautioni praestitutus si finietur, praetoris uel praesidis officium erit ex causa uel reum notare uel protelare eum et, si hoc localem exigit inquisitionem, ad magistratus municipales hoc remittere.
[乌尔比安,《告示注解》第一卷] 如果为担保所指定的期限届满,法官或行省总督的职责将是在审理案件后,要么对被告予以记名谴责,要么宽限其时间;如果这需要进行地方性的调查,则将此事移交给市政政务官。
§39.2.4.1Si intra diem a praetore constituendum non caueatur, in possessionem eius rei mittendus est.
如果在法官所指定的期限内未提供担保,则应当准予[申请人]占有该物。
'eius rei' sic accipe, siue tota res sit siue pars sit rei.
对于“该物”,应当这样理解:无论是指整个物还是指物的一部分。
§39.2.4.2An tamen is, qui non admittit, etiam pignoribus a magistratibus coerceatur? non puto, sed in factum actione tenebitur: nam et si a praetore missus non admittatur, eadem actione utendum est.
然而,对于不准许[他人进入占有]的人,是否也应当由政务官通过扣押质物予以强制? 我不这么认为,但他将依事实诉权承担责任;因为即使是由法官派去的人不被准许进入,也应当使用同样的诉权。
§39.2.4.3Duas ergo res magistratibus municipalibus praetor uel praeses iniunxit, cautionem et possessionem, cetera suae iurisdictioni reseruauit.
因此,法官或行省总督向市政政务官委任了两件事,即担保与占有,而将其余事项留归自己管辖。
§39.2.4.4Si forte duretur non caueri, ut possidere liceat (quod causa cognita fieri solet) non duumuuiros, sed praetorem uel praesidem permissuros: item ut ex causa decedatur de possessione.
如果不提供担保的情况仍然持续,以至于应当允许[作为所有人]进行占有(这通常是在审理原委后进行的),则将由法官或行省总督而非双人官予以许可;同样,因正当理由退出占有也属于此。
§39.2.4.5Praetor ait: 'dum ei, qui aberit, prius domum denuntiari iubeam'.
法官说:“只要我命令首先向缺席者的住所发出通知。
abesse autem uidetur et qui in iure non est: quod et Pomponius probat: uerecunde autem praetorem denuntiari iubere, non extrahi de domo sua.
”然而,不在法庭的人也被视为缺席;蓬波尼乌斯也赞同这一点。 但法官是出于尊重而命令通知,而非将其从其住所中强行拖出。
sed 'domum, in quam degit denuntiari' sic accipere debemus, ut et si in aliena domo habitet, ibi ei denuntietur.
但是,对于“向其居住的住所发出通知”,我们应当这样理解:即使他居住在他人的房屋中,也应当在该处向其发出通知。
quod si nec habitationem habeat, ad ipsum praedium erit denuntiandum uel procuratori eius uel certe inquilinis.
但如果他连住所都没有,则应当在该不动产处,或向其代理人,或至少向承租人发出通知。
§39.2.4.6Totiens autem praetorem exigere denuntiationem intellegendum est, si sit cui denuntietur: ceterum si non sit, ueluti quod hereditaria insula est nec dum hereditas adita, uel si heres non exstet nec inhabitetur, cessat haec pars edicti.
此外,应当理解为,只有在有被通知对象的情况下,法官才要求发出通知;否则,如果没有这样的人,例如因为这是一栋属于遗产的出租公寓,而遗产尚未被接受,或者如果继承人不存在且无人居住,则告示的这一部分不予适用。
est tamen tutius libellum ad ipsas aedes proponere: fieri enim potest, ut ita monitus defensor existat.
然而,在建筑物本身张贴告示书是更为安全的做法;因为这样被警告的辩护人是有可能出现的。
§39.2.4.7In eum, qui quid eorum quae supra scripta sunt non curauerit, quanti ea res est, cuius damni infecti nomine cautum non erit, iudicium datur: quod non ad quantitatem refertur, sed ad id quod interest, et ad utilitatem uenit, non ad poenam.
对于未履行上述任何事项的人,将就未因未发生之损害的名目提供担保而产生的该物的价值提起诉讼;这并非针对客观数量,而是针对[原告所具有的]利益,且其目的在于实际的补偿,而非惩罚。
§39.2.4.8Hoc autem iudicium certam condicionem habet, si postulatum est: ceterum qui non postulauit, experiri non potest.
此外,该诉讼具有一个明确的前提条件,即已经提出请求;否则,未提出请求的人不能提起该诉讼。
postulare autem proprie hoc dicimus pro tribunali petere, non alibi.
此外,我们严格意义上所说的“请求”,是指在审判席前提出请求,而非在其他地方。
§39.2.4.9Si tam uicinum urbi municipium sit, ut magistratu se non interponente potuerit praetor uel praeses adiri, potest dici cessare hanc actionem aduersus magistratus, quasi nihil intersit, cum in tua potestate fuerit a praetore uel praeside desiderare in possessionem mitti.
如果市政距离城市如此之近,以至于在政务官未予介入的情况下,也本可以直接向法官或总督提出请求,那么可以说,针对政务官的这一诉权不予适用,就好像没有任何利益受损一样,因为请求法官或总督准予进入占有本就在你的能力范围之内。
§39.2.4.10Haec autem actio cum rei habeat persecutionem, et heredi et in heredem et perpetuo dabitur.
此外,由于此诉权具有追索物的性质,它既可赋予继承人,也可针对继承人提起,且具有永久性。