Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §39.2.39.pr-39.2.39.4

共有界墙未发生损害保证的要件与费用

第 6163 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

蓬波尼乌斯论述了共享界墙的邻人之间就未发生损害提供保证的要件,并规定了所有权有争议的房屋、地上权公寓、代理人承约的处理方式以及新墙评估中装饰费用的合理上限。

[POMPONIUS libro uicensimo primo ad Sabinum.
[蓬波尼乌斯著《萨宾注解》第二十一卷。
] §39.2.39.prInter quos paries communis est, aedificiorum nomine, quae quisque propria habet, stipulari damni infecti solent: sed tunc ea cautio necessaria est, cum aut alter solus aedificat et uitium ex opere futurum est, aut alter pretiosiora aedificia habet et plus damni sensurus sit decidente pariete: alioquin si aequale periculum est, quantum quis uicino praestat, tantum ab eo consequitur.
] 在共有界墙的人们之间,通常就各自单独拥有的建筑物,进行未发生损害的承约。 但只有当下列情况之一发生时,此项保证才是必要的:要么其中一方单独进行建筑,且该工程可能产生缺陷;要么其中一方拥有更昂贵的建筑物,并在墙壁倒塌时将遭受更大的损失。 否则,如果危险是均等的,则各人向邻人提供多少保证,就从邻人那里获得多少保证。
§39.2.39.1Si domus in controuersia sit, dicendum est damni infecti onus possessoris esse, cum id quod praestiterit imputare domino praedii possit: quod si non caueat, possessionem ad petitorem, qui caueri damni infecti sibi uelit, transferant: nam iniquum est stipulatorem compelli relicto praedio, ex quo damnum uereatur, dominum quaerere.
如果房屋所有权存在争议,应当认为关于未发生损害的保证负担属于占有者,因为他所履行的给付可以向该不动产的所有人请求偿还。 如果他不提供保证,裁判官们应当将占有转移给要求就未发生损害向自己提供保证的原告;因为如果强迫承约人搁置预料会有危险发生的不动产而去寻找其所有人,这是不公正的。
§39.2.39.2Damni infecti stipulatio latius patet.
未发生损害的承约适用范围较广。
et ideo et ei, qui superficiariam insulam habet, utilis est ea stipulatio, si quid in superficie damnum datum fuerit, et nihilo minus et soli domino utilis est, si solo damnum datum fuerit, ut tota superficies tolleretur: fraudabitur enim dominus soli in pensione percipienda.
因此,对于拥有地上权公寓建筑之人,如果地上建筑物遭受了任何损害,该承约也是有益的;尽管如此,如果土地遭受损害以至于整个地上建筑物被拆除,则该承约对于土地所有人也是有益的;因为土地所有人将在收取租金方面遭受损失。
§39.2.39.3Alieno nomine stipulari ita licet, ut quod damnum domino datum sit, comprehendatur: cauere autem debebit is qui stipulabitur dominum ratam rem habiturum exceptioque procuratoria stipulationi inserenda erit, sicut in stipulatione legatorum: quod si ei non cauebitur, mittendus est in possessionem procurator omnimodo, ut ei exceptio procuratoria non noceat.
允许以他人名义进行承约,只要所有人所遭受的损害被包含在内;但进行承约之人必须保证所有人将批准该事务,且必须在承约中写明代理人抗辩,正如在遗赠的承约中一样;如果未向他提供保证,则无论如何都应当准予代理人进入占有,以免代理人抗辩对他产生不利影响。
§39.2.39.4In aestimando nouo pariete ratio haberi debet eius impensae, quae modum probabilem non excedet in uetere eius cultus, non qui non adgrauet.
在评估新墙时,应当考虑在旧墙装饰方面未超出合理限度的费用,但不得是会施加过重负担的那种。

词汇与语法注释

  1. 39.2.39.1transferant — 第三人称复数现在时虚拟式,表示命令或要求。省略的主语指代执法机关(裁判官们),意为“应将占有移转给原告”。
  2. 39.2.39.2superficiariam insulam — 指作为地上权(superficies,即在他人土地上建造并使用建筑物的权利)标的物的公寓建筑(insula)。
  3. 39.2.39.4non qui non adgrauet — 先行词是阳性名词 `cultus`(装饰),由关系代词 `qui` 指代。双重否定 `non qui non` 在此语境下,实际上表示“不属于会加重(义务人)负担的那种装饰”,旨在确保新墙评估时不会给对方施加不合理的经济负担。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §39.2.39.pr-39.2.39.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:39.2.39.pr-39.2.39.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。