[GAIUS libro uicensimo octauo ad edictum prouinciale.
[盖尤斯著《地方告示注解》第二十八卷。
] §39.2.32.prSi aedibus meis proximae sint aedes meae et tuae, quaeritur, an, si hae uitium mihi faciant, cauere mihi debeas pro damno propriarum mearum aedium, scilicet pro qua parte dominus existes.
] 如果我的房子与我和你共有的房子相邻,有人问,如果后者有造成危害的危险,你是否应当就我个人专属房屋的损失,即按照你作为所有人的份额,向我提供担保。
et hoc plerisque placet: sed mouet me, quod ipse meas aedes reficere possim et impensas pro socio aut communi diuidundo iudicio pro parte consequi.
这一点得到了大多数人的赞同;但让我感到困惑的是,我自己可以修缮这栋房屋,并能通过合伙之诉或共有物分割之诉按比例追回费用。
nam et si unas aedes communes tecum habui eaeque uitium faciant et circa refectionem earum cessare uidearis, nostri praeceptores negant cauere te debere, quia ipse reficere possim recepturus pro parte, quod impenderim, iudicio societatis aut communi diuidundo: ideo et interpositam cautionem minus utilem futuram, quia alia ratione damnum mihi posset sarciri.
因为,即使我与你仅有一栋共有的房屋,且它有造成危害的危险,而你似乎在修缮上有所懈怠,我们的老师们也认为你不必提供担保,因为我自己可以进行修缮,并能通过合伙之诉或共有物分割之诉按比例收回我所支付的费用:因此,即使设定了担保,也是无用的,因为可以通过其他途径使我的损失得到补偿。
et est plane nostrorum praeceptorum haec sententia, ut credamus inutilem esse damni infecti stipulationem, quo casu damnum alia actione sarciri possit: quod et in superiore casu intellegendum est.
我们老师们的观点显然是,在可以通过其他诉讼使损失得到补偿的情况下,我们应当认为未发生损害的要约是无效的:这一点在上述情况下也应当同样予以理解。