[ULPIANUS libro octogensimo primo ad edictum.
[乌尔比安著《告示注解》第八一卷。
] §39.2.30.prDamni infecti stipulatio pertinet etiam, si quid eius operis, quod in fundo meo aquae ducendae causa fit, uitio damnum mihi contigerit: solet enim opus in alieno fieri, cum iure seruitutis, quam quis habet alieno agro impositam, opus in alieno faciat.
] 即使因为在我的土地上为引水目的而进行的工程存在瑕疵,致使我遭受了某种损害,预防损害的要式口约亦可适用:因为当有人凭着在他人土地上设定的役权,在他人土地上进行工程时,该工程通常是在他人土地上进行的。
§39.2.30.1Utrum autem de hoc opere promittere an satisdare debeat, uideamus.
然而,让我们看看,关于此项工程,他应当仅作口头承诺,还是应当提供担保。
mouet, quod in alieno facit: qui autem de alieno cauet, satisdare debet, qui de suo, repromittere.
他在他人土地上进行工程这一事实引起了这一问题:因为关于他人事务提供保证者,应当提供担保;而关于自己事务提供保证者,则仅作口头承诺即可。
unde Labeo putabat eum, qui modulorum aut riui faciendi causa opus faceret, etiam satisdare debere, quia in alieno solo faceret.
因此,拉贝奥认为,为了制造水表或开凿水渠而进行工程的人,因为是在他人土地上进行,所以也应当提供担保。
sed cum de opere, quod faciet, exigatur stipulatio, consequens erit dicere sufficere repromissionem: quodam modo enim de re sua cauet.
但是,既然是针对他将要进行的工程要求其提供要式口约,那么合乎逻辑的结论应当是:仅作口头承诺即为已足。 因为在某种意义上,他是在关于自己的事务提供保证。
§39.2.30.2Quod dictum est 'aquae ducendae causa', exempli gratia scriptum est: ceterum ad omnia opera stipulatio accommodabitur.
所谓“为引水目的”,只是作为例子而写的;此外,该要式口约将适用于一切工程。