Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §39.2.24.5-39.2.24.12

不可抗力与建筑物缺陷及行使权利引起的未发生损害

第 6148 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

探讨了在未发生损害的担保中,不可抗力造成的损害与建筑物缺陷造成的损害之间的区别、对他人进行之工程的责任,以及在自己土地上合法行使权利及其对邻居影响的法律原则。

[IDEM libro octogensimo primo ad edictum. ] §39.2.24.5Idem Seruius putat, si controuersia aquae insulam subuerterit, deinde stipulatoris aedificia ceciderint, nihil eum ex stipulatu consecuturum, quia id nec operis nec loci uitio factum est.
同样的塞尔维乌斯认为,如果是水流的暴涨冲毁了沙洲,随后口头协定人的建筑物倒塌了,他将不能根据口头协定获得任何补偿,因为这既不是由于工程的缺陷,也不是由于地点的缺陷造成的。
si autem aqua uitiet fundamenta et sic aedificium ruisset, committi stipulationem ait: multum enim interesse, quod erat alioquin firmum, ui fluminis lapsum sit protinus, an uero ante sit uitiatum, deinde sic deciderit.
但是,如果水损坏了地基,从而导致建筑物倒塌,他说口头协定就被触发了:因为在其他方面原本坚固的建筑物,是立即被河流的力量冲倒,还是事先已经受损、然后以此种方式倒塌,这两者之间有很大区别。
et ita Labeo probat: etenim multum interesse, quod ad Aquiliam pertinet, sanum quis hominem occidat an uero factum inbecilliorem.
拉贝奥也赞同这一点:因为就《阿奎利亚法》而言,一个人是杀死了一个健康的人,还是杀死了一个已经被致弱的人,这两者之间确有很大区别。
§39.2.24.6Quamquam autem stipulatio committitur, cum uitio operis damnum factum sit, tamen, si opus factum est ab eo, quem promissor prohibere non potuit, stipulatio non committetur.
然而,虽然因工程缺陷造成损害时口头协定会被触发,但如果工程是由允诺人无法阻止的人所进行的,则口头协定将不被触发。
plane si prohibere potuit, committetur.
显然,如果他能够阻止,则会被触发。
sed si quis promissoris nomine fecerit uel eius pro quo promissum est aut alius, qui prohiberi potuerit, stipulatio ista committetur.
但是,如果有人以允诺人的名义、或以为其提供允诺之人的名义、或者由能够被阻止的其他人进行了该工程,那么该口头协定将被触发。
§39.2.24.7Praeterea si furni nomine damni infecti fuerit cautum, deinde furnarii culpa damnum datum fuerit, non uenire in hanc stipulationem plerisque uidetur.
此外,如果就面包炉的名义提供了未发生损害的担保,此后由于面包师的过失造成了损害,在大多数人看来,这并不属于该口头协定的范围。
§39.2.24.8Cassius quoque scribit, quod contra ea damnum datum est, cui nulla ope occurri poterit, stipulationem non tenere.
卡西乌斯也写道,对于违背了任何力量都无法阻挡之事而造成的损害,口头协定不予约束。
§39.2.24.9Item apud Uiuianum relatum est, si ex agro uicini arbores ui tempestatis confractae in meum agrum deciderint eoque facto uitibus meis uel segetibus nocent uel aedificia demoliunt, stipulationem istam, in qua haec comprehenduntur 'si quid arborum lociue uitio acciderit', non esse utilem, quia non arborum uitio, sed ui uentorum damnum mihi datum est.
同样,在维维亚努斯那里有记载,如果邻居田地里的树木被暴风雨的力量折断,倒在我的田地里,并因此损害了我的葡萄藤或庄稼,或者摧毁了建筑物,那么包含有“如果因树木或地点的缺陷发生任何情况”这一内容的口头协定是无效的,因为给我造成的损害并非由于树木的缺陷,而是由于风的力量。
plane si uetustate arborum hoc fiebat, possumus dicere uitio arborum damnum mihi dari.
显然,如果这是由于树木的老化造成的,我们可以说损害是由于树木的缺陷而造成的。
§39.2.24.10Idem ait, si damni infecti aedium mearum nomine tibi promisero, deinde hae aedes ui tempestatis in tua aedificia ceciderint eaque diruerint, nihil ex ea stipulatione praestari, quia nullum damnum uitio mearum aedium tibi contingit: nisi forte ita uitiosae meae aedes fuerint, ut qualibet uel minima tempestate ruerint.
同一个人说,如果我以我建筑物的名义就未发生损害向你做出允诺,此后这些建筑物因暴风雨的力量倒塌在你的建筑物上并将其摧毁,则根据该口头协定不予给付,因为没有由于我建筑物的缺陷而给你造成任何损害:除非我的建筑物存在如此严重的缺陷,以至于在任何极小的风暴中都会倒塌。
haec omnia uera sunt.
所有这些都是正确的。
§39.2.24.11Sed et quod Labeo putat uerum est, referre, utrum impulsu fluminis ruit aedificium an deterius ante factum postea ceciderit.
但是,拉贝奥所认为的也是正确的,即建筑物是在河流的冲击下倒塌,还是事先已经变差、随后倒塌,这两者是有区别的。
§39.2.24.12Item uideamus, quando damnum dari uideatur: stipulatio enim hoc continet, quod uitio aedium loci operis damnum fit.
同样,让我们看看何时被视为造成损害:因为口头协定包含了这一点,即由于建筑物、地点或工程的缺陷而造成损害。
ut puta in domo mea puteum aperio, quo aperto uenae putei praecisae sunt: an tenear? ait Trebatius non teneri me damni infecti: neque enim existimari operis mei uitio damnum tibi dari in ea re, in qua iure meo usus sum.
例如,我在我的房子里挖了一口井,由于挖了这口井,你井的水脉被切断了:我是否承担责任? 特雷巴蒂乌斯说我不承担未发生损害的责任:因为在行使我的权利的事情中,不能认为由于我工程的缺陷而给你造成了损害。
si tamen tam alte fodiam in meo, ut paries tuus stare non possit, damni infecti stipulatio committetur.
然而,如果我在我自己的土地上挖得如此之深,以至于你的墙无法立足,那么未发生损害的口头协定将被触发。

词汇与语法注释

  1. §39.2.24.5controuersia aquae — 表达“controuersia aquae”字面意思是“水的争议”,但在本语境中,它指的是物理事件,如强水流、洪水,或因争议或自然力量引起的水流转向。
  2. §39.2.24.8quod contra ea damnum datum est, cui — 语法上较难理解的部分。“quod”是一个关系代词,引导“造成的损害”这一从句,而“cui”(单数与格)指代“ea”所暗示的力量/事件或危险本身,取决于无人称被动动词“occurri”(被抵抗/应对)。
  3. §39.2.24.12in ea re, in qua iure meo usus sum — “在行使我的权利的事情中。”这表明了一个法律原则:在自己的土地上挖井是合法行使所有权的行为,因此即使切断了邻居的水源,也不构成“工程缺陷”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §39.2.24.5-39.2.24.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:39.2.24.5-39.2.24.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。