[IDEM libro nono decimo ad edictum prouinciale. ] §39.2.20.prInter fructuarium et dominum proprietatis ita damni infecti cautio locum habet, si fructuarius quidem de soli uitio caueri sibi desideret, dominus uero proprietatis de operis uitio, si quid fructuarius aedificet: nam de ruina aedium neuter ab altero cautionem desiderare potest, fructuarius ideo, quia refectio aedium ad eius ipsius onus non pertinet, proprietarius ideo, quia usitata stipulatio, qua de re restituenda fructuarius cauet, ad hunc quoque casum porrigitur.
[同上,于《地方告示评注》第十九卷] 用益权人与所有权人之间,仅在以下情况下,未发生损害的保证才得以适用:即用益权人确实请求就土地的缺陷向其提供保证,而所有权人则在用益权人建造某种建筑物时,请求就工程的缺陷向其提供保证。 因为对于建筑物的塌毁,任何一方都不能向另一方请求保证:用益权人不能请求,是因为修缮建筑物不属于他自己的负担;所有权人不能请求,是因为用益权人就返还物提供保证的通常要式口约,也延伸适用于这一情况。