Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §39.2.15.15-39.2.15.28

未提供担保时的准予占有及其所有权取得

第 6137 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

该段讨论了在未提供未生损害担保时裁判官准予占有的规则,涉及多名请求人均等占有、通过长期占有取得所有权、所有者退出占有的条件、对质权人及定期借地的影响,以及对裁判官裁量期间发生损害的处理。

[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio ad edictum. ] §39.2.15.15Si plures sunt, qui postulent ut caueatur, omnes mitti in possessionem solent.
[乌尔比安,《告示注解》第五十三卷] 如果有数人请求提供担保,通常所有人都会被准予占有。
idemque Labeo probat et si prius quis in possessionem missus sit et alius mitti desideret: nam non spectabimus ordinem, sed habebunt ambo possessionem.
拉贝奥也赞同这一点,即使在先前有人已被准予占有而另一人亦请求准予占有的情况下也是如此:因为我们不考虑先后顺序,而是双方都将拥有占有。
quod si iam prior possidere iussus sit et alius damni infecti caueri desideret, tunc nisi cauetur, mittetur in possessionem posterior.
但是,如果先前的占有者已被命令占有,而另一人请求就未生损害对他提供担保,此时除非提供担保,否则后来的请求者将被准予占有。
§39.2.15.16Iulianus scribit eum, qui in possessionem damni infecti nomine mittitur, non prius incipere per longum tempus dominium capere, quam secundo decreto a praetore dominus constituatur.
尤里安写道,因未生损害名义而被准予占有的人,在裁判官通过第二道命令确定其为所有者之前,并不开始通过长期占有取得所有权。
§39.2.15.17Si ante hoc decretum alius quoque in possessionem missus fuerit, aequaliter ambo aedium fiunt domini, scilicet cum iussi fuerint possidere.
如果在此命令之前,另一人也被准予占有,则双方均等得成为房屋的所有者,这自然是在他们被命令占有的时候。
si uero iam constituto domino eo, qui primus in possessionem missus est, Titius damni infecti sibi caueri desiderabit, cessante primo cauere solus Titius erit in possessione.
但是,如果在最先被准予占有的人已被确定为所有者之后,提修斯请求就未生损害对他提供担保,而在先者拒绝提供担保,则唯有提修斯将拥有占有。
§39.2.15.18Cum autem plures mittuntur in possessionem, aequaliter mittuntur, non pro rata damni, quod unumquemque contingeret, et merito: nam et cum unus mittitur, non pro portione damni mittitur, sed in totum: cum igitur plures mittuntur, aequaliter omnes quasi in totum missi concursu partes habebunt.
当数人被准予占有时,他们是均等地被准予占有,而不是按照各自可能遭受的损害比例,这也是理所当然的:因为即使在仅有一人被准予占有时,他也不是按损害比例被准予,而是占有全部;因此,当数人被准予占有时,所有人作为仿佛被准予占有全部的人,将因竞合而均等拥有份额。
§39.2.15.19Sed si quis eorum missus in possessionem sumptum fecerit, deinde iubeatur possidere, an sumptum consequi possit is qui fecit et quo iudicio? et placet communi diuidundo iudicio consequi eum posse.
但是,如果他们中被准予占有的某人支付了费用,随后又被命令占有,那么支付费用的人是否能收回费用,以及通过何种诉讼? 回答是:通过共有物分割之诉,他能够收回费用。
§39.2.15.20Si quis autem in possessionem missus, nondum possidere iussus sit, an dominus decedere possessione debeat, uideamus.
然而,如果某人已被准予占有,但尚未被命令占有,所有者是否应当退出占有,让我们予以探讨。
et ait Labeo non decedere, sicuti nec cum creditores uel legatarii mittuntur: idque est uerius.
拉贝奥说所有者不退出,正如债权人或受遗赠人被准予占有时一样;而这是更符合实际的。
§39.2.15.21Non autem statim ubi misit praetor in possessionem, etiam possidere iubet, sed tunc demum, cum iusta causa uidebitur (ergo interuallum aliquod debebit intercedere), quod aut pro derelicto aedes longo silentio dominus uideatur habuisse aut emisso in possessionem et aliquamdiu immorato nemo caueat.
不过,裁判官并非在准予占后立即命令占有,而只有在显现出正当理由时才予以命令(因此必须间隔一段时间),因为要么所有者因长期保持沉默而被视为将房屋遗弃,要么在他人被准予占有并停留一段时间后,仍无人提供担保。
§39.2.15.22Si forte dominus rei publicae causa abest aut ex alia iusta causa aut in ea sit aetate cui subueniri solet, probandum est non debere praetorem festinare ad decernendum, ut iubeat possidere.
如果所有者因公出差、或因其他正当理由不在场,或者处于通常应获得救济的年龄,应当赞同裁判官不应急于做出命令其占有的决定。
sed etsi decreuerit, nemo dubitat in integrum restitutionem indulturum.
但即使裁判官做出了决定,无人怀疑他将准予恢复原状。
§39.2.15.23Ubi autem quis possidere iussus est, dominus deiciendus erit possessione.
但是,一旦某人被命令占有,所有者就必须被逐出占有。
§39.2.15.24Si qua sint iura debita his, qui potuerunt de damno infecto satisdare, deneganda erit eorum persecutio aduersus eum, qui in possessionem missus est: et ita Labeo probat.
如果那些原本能够就未生损害提供担保的人享有任何债权,则他们针对被准予占有者的追偿请求应当被拒绝;拉贝奥亦赞同此点。
§39.2.15.25Item quaeritur in pigneraticio creditore, an pignoris persecutio denegetur aduersus eum, qui iussus sit possidere.
同样,关于质权人,如果有人被命令占有,质权人针对此人的质权追偿是否应当被拒绝,这也存在疑问。
et magis est, ut, si neque debitor repromisit neque creditor satisdedit, pignoris persecutio denegetur.
更符合法理的结论是,如果债务人既没有做出保证,债权人也没有提供担保,则质权追偿应当被拒绝。
quod et in fructuario recte Celsus scribit.
关于用益物权人,塞尔苏斯亦做出了相同的正确记载。
§39.2.15.26Si de uectigalibus aedibus non caueatur, mittendum in possessionem dicemus nec iubendum possidere (nec enim dominium capere possidendo potest), sed decernendum, ut eodem iure esset, quo foret is qui non cauerat: post quod decretum uectigali actione uti poterit.
如果是针对定期借地上的房屋不提供担保,我们应当认为,只应准予占有,而不应命令占有(因为通过占有,他并不能取得所有权),而应当裁定,他享有与未提供担保者相同的权利地位;在此裁定之后,他将能够提起定期借地之诉。
§39.2.15.27Sed in uectigali praedio si municipes non cauerint, dicendum est dominium per longum tempus adquiri.
但在定期借地上,如果自治市民未提供担保,则应当说,所有权可通过长期占有而取得。
§39.2.15.28Eleganter quaeritur, si, dum praetor de danda stipulatione deliberat, damnum contigerit, an sarciri possit.
一个巧妙的疑问是:如果在裁判官考虑是否给予契约期间发生了损害,该损害是否可以得到补偿?
et missio quidem cessabit: praetor tamen decernere debet, quidquid damni contigerit, ut de eo quoque caueatur, aut, si putat, quod utiliter actionem daturus sit, decernat.
此时,准予占有确实将不再适用;然而,裁判官应当裁定,对于发生的一切损害,亦应当为此提供担保;或者,如果他认为合适,可以裁定他将给予一个有用诉讼。

词汇与语法注释

  1. §39.2.15.16non prius incipere per longum tempus dominium capere, quam... — “non prius... quam”(即 priusquam 的分离形式)句型,意为“在……之前不……”。此处指明通过长期占有取得所有权(取得时效)的开始条件是裁判官的“第二道命令”(secundum decretum)。
  2. §39.2.15.17iam constituto domino eo, qui primus in possessionem missus est — 以“eo”为先行词(兼逻辑主语)的夺格绝对结构(ablative absolute),后面的关系从句“qui primus in possessionem missus est”修饰“eo”。在时间线上,这设定了最先被准予占有的人已被确定为所有者之后的状况。
  3. §39.2.15.18concursu partes habebunt — “concursu”(concursus的单数夺格,指权利的竞合或冲突)作为夺格,指明了数名请求人对同一财产请求同一权利时,因“竞合”而导致最终均等占有份额(partes)的法律依据。
  4. §39.2.15.21quod aut pro derelicto aedes longo silentio dominus uideatur habuisse — 连词“quod”引导原因从句。此处由于表示裁判官主观上的判定或考量(“因为在裁判官看来……”),因而使用虚拟语气(uideatur ... habuisse)。
  5. §39.2.15.28dum praetor de danda stipulatione deliberat — 连词“dum”(意为“在……期间”)遵循了与直说语气现在时(deliberat)连用的规则,无论主句的时态如何(此处主句为指代过去发生之事的虚拟语气完成时“damnum contigerit”)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §39.2.15.15-39.2.15.28. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:39.2.15.15-39.2.15.28

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。