[ULPIANUS libro quinquagensimo tertio ad edictum. ] §39.2.13.prQui bona fide a non domino emit, uidendum est, numquid repromittat, non etiam satisdet.
[乌尔比安,《告示注解》第五十三卷] 应当探讨的是,从非所有人处善意买受物品之人,是否应当仅作口头承诺,而不必提供担保。
quod quibusdam uidetur: habet autem rationem, ut magis repromittat quam satisdet: suo enim nomine id facit.
这确实是某些人的观点。 然而,更合理的做法是其仅作口头承诺而非提供担保:因为他是以自己的名义为此事的。
§39.2.13.1Siue corporis dominus siue is qui ius habet (ut puta seruitutem) de damno infecto caueat, puto eum repromittere debere, non satisdare, quia suo nomine id facit, non alieno.
无论是物的所有人还是享有权利(例如地役权)的人,针对未发生之损害提供担保时,我认为其应当仅作口头承诺,而非提供担保,因为他是以自己的名义而非他人的名义为此事的。
§39.2.13.2Cum inter aedes meas et tuas sint aliae aedes non uitiosae, uidendum est, utrum tu solus mihi cauere debeas an uero et is, cuius aedes uitiosae non sunt, an ille solus, an ambo.
当在我的房屋与你的房屋之间存在另一栋无缺陷的房屋时,应当探讨的是,是你应当单独向我提供担保,还是那栋无缺陷房屋的所有人也应当提供担保,或者仅他一人,或者双方皆然。
et magis est, ut ambo cauere debeant, quia fieri potest, ut aedes uitiosae in aedes non uitiosas incidentes damnum mihi dent.
而更合理的观点是,双方均应当提供担保,因为有缺陷的房屋倒塌在无缺陷的房屋上并对我造成损害,这是可能发生的。
quamuis possit quis dicere non uitio incolumium aedium hoc factum, si aliae in eas incidentes damni causam praebuerunt: sed cum prospicere sibi potuerit damni infecti cautionem, non prospexerit, merito conuenietur.
尽管有人可以说,如果其他房屋倒塌在其上并提供了损害的起因,那么这就不是由无损房屋自身的缺陷所造成的;然而,既然他本可预先为自己请求针对未发生之损害的担保却未作此预见,那么他理所当然会被起诉。
§39.2.13.3Qui damni infecti caueri sibi postulat, prius de calumnia iurare debet: quisquis igitur iurauerit de calumnia, admittitur ad stipulationem, et non inquiretur, utrum intersit eius an non, uicinas aedes habeat an non habeat.
请求向自己提供未发生之损害担保的人,必须首先宣誓非出于诬告。 因此,凡宣誓无诬告之人,即被准许参与问答契约,并且不会被追问其是否具有利害关系,或者其是否拥有邻近房屋。
totum tamen hoc iurisdictioni praetoriae subiciendum, cui cauendum sit, cui non.
然而,这一切完全应当服从裁判官的司法管辖权:即谁应当获得担保,谁不应当。
§39.2.13.4Ceterum neque ei qui in meo deambulet neque ei qui in meo lauet uel in mea taberna deuertat, caueri debet.
此外,既不应当向在我的土地上散步的人,也不应当向在我的浴室里洗澡或在我的客栈中投宿的人提供担保。
§39.2.13.5Uicinis plane inquilinisque eorum et inquilinorum uxoribus cauendum esse ait Labeo, item his qui cum his morentur.
拉贝奥说,显然应当向邻人、其借户以及借户的妻子提供担保,同样也应当向与他们同住的人提供担保。
§39.2.13.6De illo quaeritur, an inquilinis suis dominus aedium cauere possit.
有人提出疑问,房屋所有人是否可以向其自身的借户提供担保。
et Sabinus ait inquilinis non esse cauendum: aut enim ab initio uitiosas aedes conduxerunt et habent quod sibi imputent, aut in uitium aedes inciderunt et possunt ex conducto experiri: quae sententia uerior est.
萨比努斯说,不应当向借户提供担保:因为他们要么在开始时就承租了有缺陷的房屋而应当自担后果,要么房屋是在后来出现缺陷的且他们可以通过租赁之诉进行索赔。 这一观点更为正确。
§39.2.13.7Si quis iuxta monumentum aedificauerit uel iuxta aedificium suum monumentum fieri passus sit, damno infecto ei postea cauendum non erit, quia rem illicitam admisit: alias autem si monumento aedificium noceat, in quo nihil sit, quod imputari possit ei, ad quem ius mouumenti pertinet, cauendum est ei, ad quem ius monumenti pertinet.
如果有人在墓地旁建造房屋,或者容许在自己的房屋旁建造墓地,那么此后便不应当就未发生之损害向其提供担保,因为他容许了非法之事。 但在其他情况下,如果房屋对墓地造成损害,而在其中并无任何可归咎于享有墓地权利之人的过错,则应当向享有墓地权利之人提供担保。
§39.2.13.8Superficiarium et fructuarium damni infecti utiliter stipulari hodie constat.
如今已成定论的是,地上权人与用益物权人可以有效率地就未发生之损害缔结问答契约。
§39.2.13.9Sed ei, qui bona fide non domino emit, damni infecti stipulationem non competere Marcellus ait.
但马尔切鲁斯说,对于从非所有人处善意买受物品之人,不享有针对未发生之损害的问答契约请求权。
§39.2.13.10Si quis opus nouum nuntiauerit, an nihilo minus damni infecti ei caueri debeat, Iulianus tractat.
尤里安探讨了,如果有人已经宣告了新施工,是否仍应当向其提供针对未发生之损害的担保。
et magis probat caueri oportere: nam et ei, qui egerit ius aduersario non esse altius tollere aedificium, caueri debere.
他更赞同应当提供担保:因为即使是起诉主张对方无权将房屋建得更高的人,也应当向其提供担保。
item eum, aduersus quem interdictum quod ui aut clam competit, cauere debere Iulianus ait, quia non est cautum neque de uitio aedium neque de damno operis.
尤里安同样认为,对于可对其提起暴力或隐秘行为禁止令的人,其亦应当提供担保,因为针对房屋的缺陷以及工程的损害均未提供担保。
§39.2.13.11Si quis, quia sibi non cauebatur, in possessionem aedium missus fuerit, deinde is cuius aedes fuerunt, cum praeterea alias aedes haberet, desideret ab eo, qui in possessionem missus est, ut sibi damni infecti harum aedium nomine, quarum in possessionem missus est, caueret, an sit audiendus, uideamus.
如果有人因为未获得担保而被允许占有房屋,随后房屋的原所有人(虽然其还拥有其他房屋)要求该被允许占有房屋的人,针对此栋已被允许占有的房屋的名义向其提供未发生之损害的担保,我们且看他的请求是否应当被听取。
et Iulianus scribit: is qui uitiosis aedibus cesserit, si integras retinuerit, numquid improbe ab eo, qui uitiosas aedes coepit possidere, cautionem exigit, cum ideo possessionem amiserit, quia ipse damni infecti satis non dederat? et sane parum probe postulat ab eo caueri sibi earum aedium nomine, quarum ipse cauere supersedit: quae sententia uera est.
尤里安写道:让出有缺陷房屋的人,如果他保留了完好的房屋,难道他向开始占有该有缺陷房屋的人索取担保不是不当的吗? 因为他自己正是因为没有为未发生之损害提供足够担保才失去占有的。 确实,他自己放弃了为该房屋提供担保,却要求对方以该房屋的名义向其提供担保,这是极不妥当的。 这一观点是正确的。
§39.2.13.12Si quis stipulaturus iurauerit nec fuerit stipulatus, an postea ei stipulari uolenti iurandum sit, uideamus.
让我们来看看,如果某人在意图缔结问答契约时进行了宣誓,却未能缔结,之后在其希望缔结问答契约时,是否必须再次宣誓。
et puto iterum iurandum, quia possit fieri, ut aut tunc aut modo calumnietur.
我认为应当再次宣誓,因为可能发生的情况是,他要么在当时,要么在现在存在诬告。
§39.2.13.13Si alieno nomine caueri mihi damni infecti postulem, iurare debeo non calumniae causa id eum, cuius nomine cautum postulo, fuisse postulaturum.
如果我以他人的名义请求向我提供未发生之损害的担保,我应当宣誓,我以此人名义请求担保的那个人,如果他自己请求的话,绝不会出于诬告之目的进行请求。
§39.2.13.14Sed si eius nomine postulem, qui, si ipse postularet, iurare non compelleretur, ueluti patronus uel parens, dicendum est locum iuriiurando non esse: de quo enim ille non iuraret, nec qui uice eius postulat in hac stipulatione debet iurare.
但如果我是以这样的人的名义进行请求——即如果他自己请求的话,他不会被强迫宣誓,例如庇护人或尊亲属——则应当说并无宣誓的余地:因为对于那个人自己无需宣誓的事项,在此项问答契约中,代其请求的人也不应当宣誓。
§39.2.13.15Huic stipulationi debet dies esse insertus, intra quem si quid damni contigerit, cautio locum habet: neque enim in infinitum obligatus esse debet stipulatione.
在这项问答契约中必须插入一个期限,在此期限内如果发生任何损害,担保便会发生效力:因为不应当通过问答契约使人承担无限期的义务。
ipse igitur praetor diem dabit stipulationi, aestimatione habita ex causa et ex qualitate eius damni, quod contingere speratur.
因此,裁判官将亲自根据具体案情以及预期可能发生的损害性质进行评估,并为问答契约指定一个期限。