[ULPIANUS libro quinquagensimo secundo ad edictum. ] §39.1.5.10Meminisse autem oportebit, quotiens quis in nostro aedificare uel in nostrum inmittere uel proicere uult, melius esse eum per praetorem uel per manum, id est lapilli ictum prohibere quam operis noui nuntiatione: ceterum operis noui nuntiatione possessorem cum faciemus, cui nuntiauerimus.
然而必须记住,每当有人想在我们的土地上建造,或者向我们的财产中插入或突出任何物品时,通过裁判官或以手、即掷小石子来阻止他,要比通过新工作告示更好;否则,通过新工作告示,我们会将我们通告的对象置于占有者的地位。
at si in suo quid faciat, quod nobis noceat, tunc operis noui denuntiatio erit necessaria.
但是,如果他在他自己的土地上做出了损害我们的事情,那么新工作告示就是必要的。
et si forte in nostro aliquid facere quis perseuerat, aequissimum erit interdicto aduersus eum quod ui aut clam aut uti possidetis uti.
如果碰巧有人坚持在我们的财产上进行某些行为,那么最公平的做法是对他使用关于“暴行或隐秘”的命令或“如你占有”的命令。
§39.1.5.11Si quis riuos uel cloacas uelit reficere uel purgare, operis noui nuntiatio merito prohibetur, cum publicae salutis et securitatis intersit et cloacas et riuos purgari.
如果有人想要修缮或清理水渠或下水道,新工作告示理所当然地被禁止,因为清理下水道和水渠关系到公共安全与健康。
§39.1.5.12Praeterea generaliter praetor cetera quoque opera excepit, quorum mora periculum aliquod allatura est: nam in his quoque contemnendam putauit operis noui nuntiationem.
此外,裁判官通常也将其他若延误则会带来某种危险的工程排除在外;因为在这些情况下,他也认为应当忽略新工作告示。
quis enim dubitat multo melius esse omitti operis noui nuntiationem, quam impediri operis necessarii urguentem extructionem? totiens autem haec pars locum habet, quotiens dilatio periculum allatura est.
因为谁会怀疑,省去新工作告示,比起阻碍必要工程的紧急建造要好得多? 此外,每当延迟会带来危险时,这一条款便适用。
§39.1.5.13Proinde si quis, cum opus hoc mora periculum allaturum esset, nuntiauerit opus nouum uel si in cloacis uel ripa reficiendis aliquid fieret, dicemus apud iudicem quaeri debere, an talia opera fuerint, ut contemni nuntiatio deberet: nam si apparuerit uel in cloaca riuoue eoue, cuius mora periculum allatura esset, dicendum est non esse uerendum, ne haec nuntiatio noceret.
因此,如果在工程因延误而会带来危险时,有人做出了新工作告示,或者在修缮下水道或河堤时进行了某些行为,我们将说,应当在审判官面前审理,这些工程是否属于应当忽略告示的性质;因为如果显而易见是在下水道、水渠,或在那些延迟会带来危险的工程上,应当说,不必担心这一告示会产生不利影响。
§39.1.5.14Qui opus nouum nuntiat, iurare debet non calumniae causa opus nouum nuntiare.
做出新工作告示的人,必须宣誓他并非出于恶意纠缠的目的而做出告示。
hoc iusiurandum auctore praetore defertur: idcirco non exigitur, ut iuret is ante, qui iusiurandum exigat.
这一宣誓依裁判官的授权而提出;因此,并不要求提出宣誓要求的人自己先进行宣誓。
§39.1.5.15Qui nuntiat, necesse habet demonstrare, in quo loco opus nouum nuntiet, scituro eo cui nuntiatum est, ubi possit aedificare, ubi interim abstinendum est.
做出通告的人,有必要指明是在何处通告新工作,以便被通告的人知晓可以在何处建造、在何处暂时应当停止。
totiens autem demonstratio facienda est, quotiens in partem fit nuntiatio: ceterum si in totum opus fiat, non est necesse demonstrare, sed hoc ipsum dicere.
此外,每当通告是针对部分工程做出时,必须进行指明;但如果是针对整个工程做出,则无需指明,只需陈述此事本身即可。
§39.1.5.16Si in pluribus locis opus fiat, utrum una nuntiatio sufficiat an uero plures sint necessariae? et ait Iulianus libro quadragensimo nono digestorum, quia in re praesenti fit nuntiatio, plures nuntiationes esse necessarias et consequenter plures remissiones.
如果工程在多个地点进行,是一次通告即可,还是需要多次通告? 尤里安在《学说汇纂》第四十九卷中说,由于告示是在现场做出的,因此需要多次告示,并因此需要多次解除。
§39.1.5.17Si is, cui nuntiatum erit, ex operis noui nuntiatione satisdederit repromisseritue aut per eum non fiet, quo minus boni uiri arbitratu satisdet repromittatue, perinde est, ac si operis noui nuntiatio omissa esset.
如果被通告的人根据新工作告示提供了担保或作出了保证,或者非因他的原因而未能按照诚实人的裁决提供担保或作出保证,这就如同省去了新工作告示一样。
habet autem hoc remedium utilitatem: nam remittit uexationem ad praetorem ueniendi et desiderandi, ut missa fieret nuntiatio.
此外,这一救济具有如下效用:因为它免去了前往裁判官处并请求解除告示的烦恼。
§39.1.5.18Qui procuratorio nomine nuntiauerit, si non satisdabit eam rem dominum ratam habiturum, nuntiatio omni modo remittitur, etiamsi uerus sit procurator.
以代理人名义做出告示的人,如果不提供本人将追认此事的担保,则无论如何,该告示均予以解除,即使他确实是真正的代理人。
§39.1.5.19Qui remissionem absentis nomine desiderat, siue ad priuatum siue ad publicum ius ea remissio pertinet, satisdare cogitur: sustinet enim partes defensoris.
以缺席者名义请求解除的人,无论该解除涉及私法还是公法,均被强令提供担保:因为他承担着答辩人的角色。
sed haec satisdatio non pertinet ad ratihabitionem, sed ad operis noui nuntiationem.
但此项担保并不涉及追认,而是涉及新工作告示。
§39.1.5.20Si procurator autem opus nouum mihi nuntiauerit et satis acceperit, deinde interdicto aduersus eum utar, ne uim mihi faciat, quo minus aedificem, ex interdicto eum oportet iudicatum solui satisdare, quia partes sustinet defensoris:
但是,如果代理人向我通告了新工作并接受了担保,随后我对他使用命令以防他对我施加暴力阻碍我建造,根据该命令,他应当提供判决履行担保,因为他承担着答辩人的角色: