[ULPIANUS libro quinquagensimo secundo ad edictum.
[乌尔比安努斯,《告示注解》第五十二卷。
] §39.1.3.prIn prouinciali etiam praedio si quid fiat, operis noui nuntiatio locum habebit.
] 如果在行省的土地上发生任何行为,新工事通告也将适用。
§39.1.3.1Si in loco communi quid fiat, nuntiatio locum habebit aduersus uicinum.
如果在共有土地上发生任何行为,针对邻人的通告将适用。
plane si unus nostrum in communi loco faciat, non possum ego socius opus nouum ei nuntiare, sed eum prohibebo communi diuidundo iudicio uel per praetorem.
显然,如果我们中的一员在共有土地上进行,作为共有人的我不能向他通告新工事,但我将通过共有物分割诉讼或通过裁判官来阻止他。
§39.1.3.2Quod si socius meus in communi insula opus nouum faciat et ego propriam habeam, cui nocetur, an opus nouum nuntiare ei possim? et putat Labeo non posse nuntiare, quia possum eum alia ratione prohibere aedificare, hoc est uel per praetorem uel per arbitrum communi diuidundo: quae sententia uera est.
但是,如果我的共有人在共有的公寓中建造新工事,而我有自己所有、且因此受损的公寓,我能否向他通告新工事? 拉贝奥认为不能通告,因为我可以通过其他方式阻止他建造,即通过裁判官或通过共有物分割仲裁员;这一观点是正确的。
§39.1.3.3Si ego superficiarius sim et opus nouum fiat a uicino, an possim nuntiare? mouet, quod quasi inquilinus sum: sed praetor mihi utilem in rem actionem dat, et ideo et seruitutium causa actio mihi dabitur et operis noui nuntiatio debet mihi concedi.
如果我是地上权人,且邻人建造新工事,我能否进行通告? 这会引起疑虑,因为我好比是一个租客;但裁判官给予我准对物诉权,因此因地役权而起的诉权也将给予我,且新工事通告也应当允许我进行。
§39.1.3.4Si in publico aliquid fiat, omnes ciues opus nouum nuntiare possunt:
如果在公共土地上发生任何行为,所有公民都可以通告新工事。