[ULPIANUS libro octogensimo ad edictum. ] §39.1.21.prStipulatio de operis noui nuntiatione interponi solet, quotiens uicinus dicit ius sibi esse prohibere uicinum opus nouum inuito se facere.
[乌尔比安,《论告示》第80卷] 每当邻人声称自己有权禁止其邻人违背其意愿进行新施工时,通常会订立关于新施工通告的要式口头约定。
§39.1.21.1Si quis autem uult post opus nouum nuntiatum impune aedificare, offerre debet satis nuntiatori: quod si fecerit, utrique consultum est tam ei qui nuntiauit, quoniam cautum habet de opere restituendo, quam ei cui nuntiatum est, quia molitio eius non impeditur: antequam enim caueat quidquid aedificauerit, interdicto restitutorio destruere compellitur.
但是,如果有人希望在新施工被通告后免受处罚地进行建设,他应当向通告人提供担保。 如果他这样做了,双方的利益都得到了维护:对于通告人而言,因为他已获得了关于恢复工程原状的保证;对于被通告人而言,因为他的施工建设没有受到阻碍。 因为在提供保证之前,无论他建造了什么,都会被通过恢复原状的禁令强制拆除。
§39.1.21.2Habet autem ista stipulatio condicionem, ut ita demum committatur, si iudicatum fuerit siue ante rem iudicatam causa quae acciderit neque res defendatur: et de dolo malo subicitur clausula.
另外,该要式口头约定包含一项条件,即只有在判决已作出,或者在判决作出前因发生某种原因而未对该事务进行抗辩的情况下,其效力才发生;并且还附有关于欺诈的条款。
§39.1.21.3Opus autem factum accipimus non, si unum uel alterum cementum fuit impositum, sed si proponatur instar quoddam operis et quasi facies quaedam facta operis.
此外,我们所理解的“已建成的工程”,并非指仅放置了一两块石料,而是指展现出了工程的某种轮廓,并且可以说是呈现出了工程已建成的某种外貌。
§39.1.21.4Siue autem res iudicetur siue res non defendatur, stipulatio in id committitur, ut res uiri boni arbitratu restituatur: quod si ita restitutum non erit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dabit, si hoc petitori placuerit.
无论是案件已判决,还是事务未受抗辩,要式口头约定都以此为约束:即根据一个诚实之人的裁定将物恢复原状。 如果未能如此恢复原状,若请求人愿意,他将支付相当于该物价值的等额金钱。
§39.1.21.5Quaesitum est, si plures domini aedificent, an omnes cauere debeant.
有人提出疑问:如果有多位所有权人进行建设,是否所有人都必须提供保证?
et ait Labeo unum cauere debere, quia restitutio operis fieri pro parte non possit.
拉贝奥认为,只需其中一人提供保证即可,因为工程的恢复原状是无法按份额部分进行的。
§39.1.21.6Idem ait et si plures nuntient, curandum esse, ut uni caueatur, si inter eos conueniat: plane si non conueniat, et singulis erit cauendum.
他还认为,如果有多人发出通告,若他们之间达成一致,则应注意向其中一人提供保证;显然,如果未能达成一致,则必须向每个人分别提供保证。
§39.1.21.7Idem dicit adiciendum esse in stipulatione, ut tantum praestetur, quanti uniuscuiusque intersit, si hoc maluerint: ceterum si ita fuerit, inquit, cautum 'quanti ea res erit', dubitabitur, utrum ad totius corporis aestimationem haec uerba referuntur an uero ad quod eius interest qui stipulatur.
他(拉贝奥)还认为,如果他们更愿意这样,应在要式口头约定中增加这一内容:即仅给付相当于每个人利益受损的数额;他说:“否则,如果以‘该物的价值’这种方式作出了保证,人们将会产生疑问:这些文字是指对整个建筑物价值的评估,还是指对进行约定之人的利益损失的评估。
ego puto et si sic fuerit uni cautum 'quanti ea res erit', defendi posse stipulationem sufficere: ad operis enim quantitatem ea refertur.
”我认为,即使是以这种方式向其中一人保证“该物的价值”,也可以抗辩认为该要式口头约定已足够;因为这些文字指的是工程本身的价值。