[ULPIANUS libro septuagensimo primo ad edictum. ] §39.1.20.prPraetor ait: 'Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis noui fieret, qua de re agitur, quod in eo loco, antequam nuntiatio missa fieret aut in ea causa esset, ut remitti deberet, factum est, id restituas'.
[乌尔比安,《论告示》第71卷] 裁判官言:“关于已被通告不得进行任何新施工的场所——即本案所争议的标的——在通告被解除或处于应当予以解除的状况之前,在该场所内所建成的物,你应当予以恢复原状。
§39.1.20.1Interdictum hoc proponitur ex huiusmodi causis, edicto expressum est, ne post operis noui nuntiationem quicquam operis fiat, antequam uel nuntiatio missa fiat uel uice nuntiationis missae satisdatio de opere restituendo fuerit interposita.
” 这一禁令是基于此类原因而提出的,告示中已明确规定,在新施工通告之后,在通告被解除或作为解除通告的替代、关于恢复工程原状的担保被提供之前,不得进行任何施工。
qui igitur facit, etsi ius faciendi habuit, tamen contra interdictum praetoris facere uidetur et ideo hoc destruere cogitur.
因此,违反此规定而施工者,即使他原本拥有施工的权利,仍被视为违反裁判官的禁令而行事,并因此被强制拆除该工程。
§39.1.20.2Siue autem uacuus locus sit, ubi nuntiatum est, siue aedificatus, aeque hoc interdicto locus erit.
无论被通告的场所是空地还是建有建筑的场所,都同样适用这一禁令。
§39.1.20.3Ait praetor: 'quod factum est, restituas'.
裁判官言:“你应当将已建成的物恢复原状。
quod factum est, iubet restitui, neque interest, iure factum sit an non: siue iure factum est siue non iure factum est, interdictum locum habebit.
”他命令将已建成的物恢复原状,这与该行为是合法还是不合法无关:无论其是合法还是不合法建成的,禁令都将适用。
§39.1.20.4Quidquid autem ante remissionem fit uel illud quod loco remissionis habetur, pro eo habendum est, atque si nullo iure factum esset.
而在通告解除或者被视为替代解除的行为之前所做的一切,都必须被视为在没有任何权利的情况下所做的。
§39.1.20.5Si quis paratus fuerit satisdare, deinde actor stipulari nolit, in ea causa est, ut remitti debeat: nam cum per actorem fiet, apparet in ea causa esse, ut remitti debeat.
如果有人已准备好提供担保,而原告随后不愿进行要式口头约定,这便处于应当予以解除的状况:因为当原因在于原告时,显而易见这处于应当予以解除的状况。
§39.1.20.6Hoc interdictum perpetuo datur et heredi ceterisque successoribus competit.
这一禁令是永久授予的,且属于继承人及其他继承人。
§39.1.20.7Aduersus ipsum quoque, qui opus fecit uel factum ratum habuit, interdicto locus erit.
对于亲自进行工程建设或对已建成的工程予以追认的人,同样适用这一禁令。
§39.1.20.8Plane si quaeratur, an in heredem eius, qui opus fecit, interdictum hoc competat, sciendum est Labeonem existimasse in id quod ad eum peruenit dumtaxat dari oportere uel si quid dolo malo ipsius factum sit, quo minus perueniret.
显然,如果问题是关于这一禁令是否适用于建造工程之人的继承人,应当知道拉贝奥认为,该禁令应当仅在继承人所获得的财产利益范围内授予,或者如果因其自身的故意欺诈导致未能获得该利益,则在此范围内授予。
nonnulli putant in factum esse dandam quam interdictum, quod uerum est.
有些人认为应当给予针对事实的诉权(actio in factum)而非此禁令,这是正确的。
§39.1.20.9Deinde ait praetor: 'Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis noui fieret, qua de re agitur, si de ea re satisdatum est, quod eius cautum sit aut per te stat, quo minus satisdetur: quo minus illi in eo loco opus facere liceat, uim fieri ueto'.
接着,裁判官言:“关于已被通告不得进行任何新施工的场所——即本案所争议的标的——如果已就该事务提供担保,且对此作出了保证,或者如果未提供担保是由于你的原因造成的:我禁止使用暴力,从而妨碍该人在该场所内进行施工。
§39.1.20.10Hoc interdictum prohibitorium est, ne quis prohibeat facere uolentem eum qui satisdedit: etenim pertinet ad decus urbium aedificia non derelinqui.
” 这一禁令是禁止性的,即任何人不得阻碍已提供担保并意图施工的人;因为不让建筑物被荒废,关系到城市的昌盛与美观。
§39.1.20.11Nec quicquam interest, iure quis aedificet an non iure aedificet, cum sit securus is qui opus nouum nuntiauit, posteaquam ei cautum est.
而且,某人是合法还是不合法进行建设也并无关系,因为在新施工被通告之后,一旦向其作出了保证,通告人就已获得了安全保障。
§39.1.20.12Hoc autem interdictum competit ei qui satisdedit: adicitur et illud 'aut per te stat, quo minus satisdetur'.
而这一禁令适用于已提供担保的人;并且还增加了“或者未提供担保是由于你的原因”这一表述。
§39.1.20.13Proinde si satisdatum non est, sed repromissum, interdicto huic locus non erit: neque enim permittendum fuit in publico aedificare, priusquam appareat, quo iure quis aedificet.
因此,如果没有提供担保(satisdatio),而仅作出了允诺(repromissio),则不适用该禁令;因为在弄清某人是以何种权利建设之前,不应允许其在公共场所进行建设。
§39.1.20.14Et si satisdatum sit, cautum tamen non perseueret, interdictum cessat.
即使已提供担保,但若保证未能持续存在,该禁令即失效。
§39.1.20.15Si aliquando stetit per nuntiatorem, quo minus satisdetur, nunc non stat, interdictum cessat.
如果曾一度因通告人的原因导致未提供担保,而现在并非如此,该禁令即失效。
§39.1.20.16Hoc interdictum etiam post annum et heredi ceterisque successoribus competit.
这一禁令即使在一年之后也同样适用,且属于继承人及其他继承人。