[ULPIANUS libro quadragensimo nono ad edictum. ] §38.9.1.prSuccessorium edictum idcirco propositum est, ne bona hereditaria uacua sine domino diutius iacerent et creditoribus longior mora fieret.
[乌尔比安,《告示注解》第四九编] 继承告示之所以颁布,是为了防止继承财产在没有所有人的情况下长期处于空置状态,并避免给债权人带来更长久的耽延。
e re igitur praetor putauit praestituere tempus his, quibus bonorum possessionem detulit, et dare inter eos successionem, ut maturius possint creditores scire, utrum habeant, cum quo congrediantur, an uero bona uacantia fisco sint delata, an potius ad possessionem bonorum procedere debeant, quasi sine successore defuncto.
因此,裁判官认为,为他向其授予财产占有的人规定一个期限,并在他们之间给予顺位继承,是有益的。 这样债权人就可以更早地获悉,他们是否有可以交涉的对象,还是空置财产已移交给了国库,抑或他们应当像对待没有继承人而死亡的逝者那样,直接着手申请财产占有。
§38.9.1.1Unus enim quisque suam bonorum possessionem repudiare potest, alienam non potest.
因为每个人都可以放弃自己的财产占有,但不能放弃他人的。
§38.9.1.2Proinde procurator meus sine mea uoluntate meam bonorum possessionem repudiare non potest.
因此,我的代理人未经我的同意,不能放弃我的财产占有。
§38.9.1.3Per seruum delatam bonorum possessionem dominus repudiare potest.
对于通过奴隶授予的财产占有,主人可以予以放弃。
§38.9.1.4Tutor impuberis an repudiare possit bonorum possessionem, uideamus.
我们来探讨一下,未达适婚年龄者的监护人是否可以放弃财产占有。
et magis est, ne possit: sed ille ex auctoritate tutoris repudiare potest.
比较稳妥的意见是,他不能放弃;但他可以在监护人的批准下放弃。
§38.9.1.5Furiosi curator nequaquam poterit repudiare, quia necdum delata est.
狂人的保佐人决不能放弃,因为财产占有尚未被授予。
§38.9.1.6Qui semel noluit bonorum possessionem petere, perdidit ius eius, etsi tempora largiantur: ubi enim noluit, iam coepit ad alios pertinere bonorum possessio aut fiscum inuitare.
凡是一度不愿请求财产占有的人,即使期限尚未届满,也丧失了该权利:因为一旦他不愿请求,财产占有就已经开始归属于他人,或者开始招致国库了。
§38.9.1.7Decretalis bonorum possessio an repudiari possit, uideamus.
我们来探讨一下,依裁判官决定取得的财产占有是否可以放弃。
et quidem diebus finiri potest: sed repudiari eam non posse uerius est, quia nondum delata est, nisi cum fuerit decreta: rursum posteaquam decreta est, sera repudiatio est, quia quod adquisitum est repudiari non potest.
它确实可以因期限届满而消灭;但更真实的观点是,它不能被放弃,因为在它被裁决之前,它尚未被授予;另一方面,一旦它已被裁决,放弃便为时已晚,因为已经取得之物是无法放弃的。
§38.9.1.8Si intra centensimum diem mortuus sit prior, statim sequens admitti potest.
如果在前的一方在一百天之内死亡,紧接着的后顺位者可以立即被接纳。
§38.9.1.9Quod dicimus 'intra dies centum bonorum possessionem peti posse', ita intellegendum est, ut et ipso die centensimo bonorum possessio peti possit, quemadmodum intra kalendas etiam ipsae kalendae sunt.
我们所说的“可以在一百天之内请求财产占有”,应当理解为:即使在第一百天当天,也可以请求财产占有,正如“在朔日之内”也包含了朔日当天一样。
idem est et si 'in diebus centum' dicatur.
如果说“在一百天里”,也是同样的道理。
§38.9.1.10Quibus ex edicto bonorum possessio dari potest, si quis eorum aut dari sibi noluerit aut in diebus statutis non admiserit, tunc ceteris bonorum possessio perinde competit, ac si prior ex eo numero non fuerit.
对于根据告示可以被给予财产占有的人,如果他们中有人不愿将财产占有给予自己,或者在规定的天数内没有接受,那么其他人的财产占有权便随之成立,就好像先前那个人并不在人数之内一样。
§38.9.1.11Sed uidendum est, an inter ceteros ipse quoque qui exclusus est admittatur, ut puta filius est in potestate: delata est ei bonorum possessio ex prima parte, unde liberis defertur: exclusus est tempore aut repudiatione: ceteris defertur: sed ipse sibi succedat ex hac successoria parte? et magis est, ut succedat, ut unde legitimi possit petere et post hos suo ordine ex illa parte, unde proximi cognati uocantur.
但我们必须探讨的是,被排除者本人是否也可以在其他人中被接纳。 例如,有一个处于家父权下的儿子:在第一部分(即向子女授予财产占有的规定下)向他授予了财产占有:但他因期限届满或放弃而被排除:接着授予了其他人:但他是否可以根据这一继承条款来继承他自己? 比较妥当的看法是他可以继承,因此他可以根据“法定继承人”部分提出请求,并在这些人之后,按其顺序根据召集“最近亲属”的那一部分提出请求。
et hoc iure utimur, ut admittatur: poterit igitur ex sequenti parte succedere ipse sibi.
我们也适用这条法律,即他被接纳:因此,他能够通过随后的部分继承他自己。
item hoc dici poterit et in secundum tabulas bonorum possessione, ut, si secundum tabulas non petierit bonorum possessionem is qui potuit et ab intestato succedere, ipse sibi succedat.
在“依遗嘱”的财产占有中也可以这样说:如果一个本也可以在无遗嘱情况下继承的人,没有请求依遗嘱的财产占有,他可以继承他自己。
§38.9.1.12Largius tempus parentibus liberisque petendae bonorum possessionis tribuitur, in honorem sanguinis uidelicet, quia artandi non erant, qui paene ad propria bona ueniunt.
显然是出于对血缘的尊重,父母和子女获得了更宽裕的请求财产占有的期限,因为对于那些几乎是取得自己财产的人,不应当予以过分限制。
ideoque placuit eis praestitui annum, scilicet ita moderate, ut neque ipsi urguerentur ad bonorum possessionis petitionem neque bona diu iacerent.
因而决定为他们规定一年的期限,当然这一限制十分适度,既不至于逼迫他们急于请求财产占有,也不至于使财产长期闲置。
sane nonnumquam urguentibus creditoribus interrogandi sunt in iure, an sibi bonorum possessionem admittant, ut, si repudiare se dicant, sciant creditores, quid sibi agendum esset: si deliberare se adhuc dicant, praecipitandi non sunt.
当然,在债权人催迫时,有时必须在法庭上询问他们是否接受财产占有,以便在他们表示放弃时,债权人能够知晓自己该如何行动;如果他们表示仍需考虑,则不应当逼迫他们。
§38.9.1.13Si quis autem a patre suo impuberi filio sit substitutus, non intra annum, sed intra diem centensimum bonorum possessionem petere poterit.
此外,如果某人被父亲指定为未达适婚年龄儿子的替补继承人,他将无法在一年之内、而只能在一百天之内请求财产占有。
§38.9.1.14Non solum autem cum suo nomine ueniunt liberi parentesque, hoc eis tribuitur, uerum etiam si seruus eius, qui ex liberis parentibusque est, heres institutus est, intra annum competit bonorum possessio: persona enim ea est, quae meruit hoc beneficium, quae petat.
这不仅在子女和父母以自己的名义请求时予以授予,而且如果属于子女或父母之列的人的奴隶被指定为继承人,也可以在一年内获得财产占有:因为提出请求并理应享受这一恩惠的正是那个人。
§38.9.1.15Sed et si pater emancipati filii bonorum possessionem contra tabulas accipere uelit, anni tempus ei competere constat.
而且,如果已解放儿子的父亲希望接受违反遗嘱的财产占有,显然他也可以享有一年的期限。
§38.9.1.16Et generaliter ait Iulianus ex omnibus causis liberis parentibusque intra annum bonorum possessionem competere.
尤里安也概括地指出,基于一切原因,子女与父母均可在一年之内获得财产占有。