[GAIUS libro sexto decimo ad edictum prouinciale. ] §38.8.2.prHac parte proconsul naturali aequitate motus omnibus cognatis promittit bonorum possessionem, quos sanguinis ratio uocat ad hereditatem, licet iure ciuili deficiant.
[盖尤斯:《行省告示注解》第十六编] 在这一部分中,属州总督出于自然衡平,向血缘关系召集其继承的所有血亲承诺给予遗产占有,即使他们根据市民法不具备资格。
itaque etiam uulgo quaesiti liberi matris et mater talium liberorum, item ipsi fratres inter se ex hac parte bonorum possessionem petere possunt, quia sunt inuicem sibi cognati, usque adeo, ut praegnas quoque manumissa si pepererit, et is qui natus est matri et mater ipsi et inter se quoque qui nascuntur cognati sint.
因此,即使是非婚生子女亦可根据这一部分请求其母亲的遗产占有,母亲亦可请求此类子女的遗产占有,同样,兄弟姐妹之间自身亦可请求相互的遗产占有,因为他们互为血亲,其程度甚至达到:如果一个怀孕的妇女在被释放后生产,则出生者对其母亲、母亲对其本人,以及出生者们相互之间,亦互为血亲。