Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §38.8.1.pr-38.8.1.11

血亲告示遗产占有的范围与适用条件

第 6031 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段详细阐明了基于大法官告示的血亲遗产占有规则,包括血亲的定义与亲等范围,以及针对收养、胎儿和战俘的具体适用条件。

[ULPIANUS libro quadragensimo sexto ad edictum. ] §38.8.1.prHaec bonorum possessio nudam habet praetoris indulgentiam neque ex iure ciuili originem habet: nam eos inuitat ad bonorum possessionem, qui iure ciuili ad successionem admitti non possunt, id est cognatos.
[乌尔比安:《告示注解》第四十六编] 此种遗产占有仅具有大法官的单纯恩惠,而非起源于市民法:因为大法官以此召集那些根据市民法不能被准予继承的人,即血亲,来占有遗产。
§38.8.1.1Cognati autem appellati sunt quasi ex uno nati, aut, ut Labeo ait, quasi commune nascendi initium habuerint.
而血亲之被称为“cognati”,犹如“共同生于一人”,或者如拉贝奥所说,犹如他们具有共同的生育起点。
§38.8.1.2Pertinet autem haec lex ad cognationes non seruiles: nec enim facile ulla seruilis uidetur esse cognatio.
然而,本法适用于非奴隶的血亲关系:因为通常不认为存在任何奴隶血亲关系。
§38.8.1.3Haec autem bonorum possessio, quae ex hac parte edicti datur, cognatorum gradus sex complectitur et ex septimo duas personas sobrino et sobrina natum et natam.
根据告示的这一部分所授予的此种遗产占有,包容了六个亲等的血亲,以及第七亲等中的两个个人,即从表堂兄弟或表堂姐妹所生之子和所生之女。
§38.8.1.4Cognationem facit etiam adoptio: etenim quibus fiet adgnatus hic qui adoptatus est, isdem etiam cognatus fiet: nam ubicumque de cognatis agitur, ibi sic accipiemus, ut etiam adoptione cognati facti contineantur.
收养亦产生血亲关系:因为被收养者对谁成为宗亲(agnatus),他对同一人亦成为血亲(cognatus):因为凡是涉及血亲之处,我们均应理解为亦包含通过收养而成为血亲之人。
euenit igitur, ut is qui in adoptionem datus est tam in familia naturalis patris iura cognationis retineat quam in familia adoptiua nanciscatur: sed eorum tantum cognationem in adoptiua familia nanciscetur, quibus fit adgnatus, in naturali autem omnium retinebit.
因此,其结果是,被送去收养的人,既保留其在生父家庭中的血亲关系权利,又获得其在收养家庭中的权利:但他仅获得在收养家庭中对其成为宗亲之人的血亲关系,而在生父家庭中则保留对所有人的权利。
§38.8.1.5Proximus autem accipietur etiam is qui solus est, quamuis proprie proximus ex pluribus dicitur.
此外,即使是独一无二的人,亦被视为“最近亲者”,尽管严格来说,“最近亲者”是指多人之中最接近者。
§38.8.1.6Proximum accipere nos oportet eo tempore, quo bonorum possessio defertur.
我们应当在遗产占有授予之时,来确定谁是“最近亲者”。
§38.8.1.7Si quis igitur proximus cognatus, dum heredes scripti deliberant, diem suum obierit, sequens quasi proximus admittetur, hoc est quicumque fuerit tum deprehensus proximum locum optinens.
因此,若某一最近亲之血亲,在指定继承人考虑期间去世,则次顺位者将被准予作为最近亲者继承,即届时被发现占有最近亲位置的任何人。
§38.8.1.8Si quis proximior cognatus nasci speretur, in ea condicione est, ut dici debeat obstare eum sequentibus: sed ubi natus non est, admittemus eum, qui post uentrem proximus uidebatur.
如果预期有更近的血亲出生,则他处于应当被说成是妨碍后顺位者的状态中:但若他未出生,我们将准予在胎儿之后显得最近亲的人继承。
sed hoc ita demum erit accipiendum, si hic qui in utero esse dicitur uiuo eo de cuius bonorum possessione agitur fuit conceptus, nam si post mortem, neque obstabit alii neque ipse admittetur, quia non fuit proximus cognatus ei, quo uiuo nondum animax fuerit.
但是,这只有在该被认为在腹中的胎儿,是在其遗产占有被讨论之人的生前受孕的情况下,方能被接受。 因为如果是在死后,他既不阻碍他人,他自己也不被准予继承,因为他对他不是最近亲的血亲,在他生前此胎儿尚未获得生命。
§38.8.1.9Si qua praegnas decesserit et utero exsecto partus sit editus, in ea condicione est partus iste, ut matris suae accipere bonorum possessionem possit 'unde proximi cognati'.
如果有孕妇去世,且剖腹产下婴儿,则该婴儿处于可以根据“最近血亲”这一部分,取得其母亲遗产占有的状态中。
sed post senatus consultum Orphitianum et 'unde legitimi' petere poterit, quia mortis tempore in utero fuit.
但在奥尔菲提安元老院决议之后,他亦可根据“法定继承人”这一部分提出请求,因为在母亲去世时他正在腹中。
§38.8.1.10Gradatim autem admittuntur cognati ad bonorum possessionem: ut qui sunt primo gradu, omnes simul admittuntur.
而血亲是被按亲等循序准予占有遗产的:例如第一亲等的人,全部同时被准予。
§38.8.1.11Si quis apud hostes fuerit mortis tempore eius, de cuius bonorum possessione quaeritur, dicendum est bonorum possessionem peti ab eo posse.
如果在其遗产占有被讨论之人去世时,有人处于敌人手中,应当说遗产占有可由其请求。

词汇与语法注释

  1. 38.8.1.1quasi commune nascendi initium habuerint — 在由虚拟比较连词 quasi(犹如)引导的从句中,动词 habuerint 使用了虚拟语气。nascendi 为动名词属格,修饰 initium(起点)。
  2. 38.8.1.4quibus fiet adgnatus hic qui adoptatus est, isdem etiam cognatus fiet — 由关系代词 quibus(与格)引导的关系从句修饰主句中的先行词 isdem(与格)。这是一种先行词置于关系从句之后的倒装结构(hyperbaton)。
  3. 38.8.1.8in ea condicione est, ut dici debeat obstare eum sequentibus — 在 ut 子句中,夺格与不定式结构 eum obstare sequentibus(他阻碍后顺位者)作为被动非人称动词短语 debeat dici(应当说)的主语。官方的继承顺位因此受阻。
  4. 38.8.1.11dicendum est bonorum possessionem peti ab eo posse — 该句是由表示当务的动形容词非人称结构 dicendum est(应当说)引导的夺格与不定式句。peti 为被动不定式,其施事者由介词短语 ab eo(由他)来表示。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §38.8.1.pr-38.8.1.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:38.8.1.pr-38.8.1.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。