[ULPIANUS libro quadragensimo quarto ad edictum.
[乌尔比安,于《告示注释》第四十四卷。
] §38.6.1.prPosteaquam praetor locutus est de bonorum possessione eius qui testatus est, transitum fecit ad intestatos, eum ordinem secutus, quem et lex duodecim tabularum secuta est: fuit enim ordinarium ante de iudiciis testantium, dein sic de successione ab intestato loqui.
] 法官在论述了已立遗言者的遗产占有之后,转向了无遗言继承,他遵循了十二表法也遵循的顺序:因为通常的做法是,先讨论立遗言者的决定,然后再以此种方式讨论无遗言继承。
§38.6.1.1Sed successionem ab intestato in plures partes diuisit: fecit enim gradus uarios, primum liberorum, secundum legitimorum, tertium cognatorum, deinde uiri et uxoris.
但是,他将无遗言继承分成了若干个部分:因为他设立了不同的等级,第一是“子女”,第二是“法定继承人”,第三是“血亲”,最后是“丈夫与妻子”。
§38.6.1.2Ita autem ab intestato potest competere bonorum possessio, si neque secundum tabulas neque contra tabulas bonorum possessio agnita sit.
然而,只有在既未确认依遗言书的遗产占有,也未确认违反遗言书的遗产占有的情况下,无遗言的遗产占有才能被适用。
§38.6.1.3Plane si tempora quidem petendae bonorum possessionis ex testamento largiebantur, uerumtamen repudiata est bonorum possessio, dicendum erit ab intestato bonorum possessionem iam incipere: cum enim is qui repudiauit petere bonorum possessionem non potest post repudiationem, consequens erit, ut ab intestato posse peti incipiat.
显然,如果请求依遗言的遗产占有的期限虽然仍在慷慨地给予中,但遗产占有已经被放弃,那么必须说,无遗言的遗产占有此时就已经开始了:因为既然放弃者在放弃之后不能再请求遗产占有,那么结果就是,从无遗言起可以被请求的程序开始生效。
§38.6.1.4Sed et si ex Carboniano edicto bonorum possessio data sit, magis est, ut dicere debeamus ab intestato nihilo minus posse peti: ut enim suo loco ostendimus, non impedit bonorum possessionem edictalem Carboniana bonorum possessio.
但是,即使是根据卡尔博告示授予了遗产占有,我们更应当认为,无遗言的请求仍然是可以提出的:因为正如我们在相应地方所阐明的那样,卡尔博遗产占有并不妨碍告示规定的遗产占有。
§38.6.1.5Recte autem praetor a liberis initium fecit ab intestato successionis, ut, sicuti contra tabulas ipsis defert, ita et ab intestato ipsos uocet.
法官将无遗言继承的起点定在子女,这是正确的,以便使他正如在违反遗言书时将遗产授予他们一样,在无遗言时也召唤他们。
§38.6.1.6Liberos autem accipere debemus quos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos diximus, tam naturales quam adoptiuos.
而我们应当将我们所说的那些被接纳参与违反遗言书遗产占有的人理解为“子女”,无论是亲生的还是收养的。
sed adoptiuos hactenus admittimus, si fuerint in potestate: ceterum si sui iuris fuerint, ad bonorum possessionem non inuitantur, quia adoptionis iura dissoluta sunt emancipatione.
但我们对收养子女的接纳仅限于此:即如果他们曾处于家父权之下;否则,如果他们是自权人,他们就不会被召集参与遗产占有,因为收养关系所产生的权利已因解放而消灭。
§38.6.1.7Si quis filium suum emancipatum in locum nepotis adoptauit et emancipauit, cum haberet et nepotem ex eo, quaesitum est apud Marcellum, an adoptio rescissa impediat nepotem.
如果某人将自己已被解放的儿子以孙子的名义收养并再次解放,而他当时已经有了该儿子所生的孙子,在马尔切鲁斯那里曾提出过一个疑问:已被撤销的收养是否会妨碍该孙子。
sed cum soleat emancipato patri iungi nepos, quis non dicat, etsi adoptatus sit et quasi filius, nihilo minus filio suo eum non obstare, quia quasi filius adoptiuus est in potestate, non quasi naturalis?
但是,既然孙子通常是与被解放的父亲结合在一起的,谁不会说,即使他被收养且如同一个儿子,他仍然不构成对他自己儿子的妨碍,因为他作为收养子处于家父权下,而不是作为亲生子?
§38.6.1.8Si heres institutus non habeat uoluntatem, uel quia incisae sunt tabulae uel quia cancellatae uel quia alia ratione uoluntatem testator mutauit uoluitque intestato decedere, dicendum est ab intestato rem habituros eos, qui bonorum possessionem acceperunt.
如果被指定的继承人没有继承的意愿,无论是由于遗言板被刮除,或被涂销,或由于其他原因立遗言人改变了意愿并希望无遗言而死,应当说,接受了遗产占有的人将根据无遗言继承规则而占有财产。
§38.6.1.9Si emancipatus filius exheres fuerit, is autem qui in potestate fuerat praeteritus, emancipatum petentem ab intestato bonorum possessionem unde liberi tueri debet praetor usque ad partem dimidiam, perinde atque si nullas tabulas pater reliquisset.
如果被解放的儿子被剥夺了继承权,而处于家父权下的人则在遗言中被忽略,那么法官对于请求依无遗言继承在“自子女起”这一项下的遗产占有的被解放子,应当予以保护直至二分之一的份额,如同父亲未留下任何遗言板一样。