[ULPIANUS libro quadragensimo quarto ad edictum.
[乌尔比安,于《告示注解》第四十四卷。
] §38.5.1.prSi quid dolo malo liberti factum esse dicetur, siue testamento facto siue intestato libertus decesserit, quo minus quam pars debita bonorum ad eorum quem perueniat, qui contra tabulas bonorum possessionem accipere possunt: cognoscit praetor et operam dat, ne ea res ei fraudi sit.
] 如果据说解放奴隶为了使能取得违反遗嘱的遗产占有的人中的任何人所得到的财产少于应得部分,而以恶意实施了某种行为,无论该解放奴隶是有遗嘱死亡还是无遗嘱死亡,裁判官都应予以审理,并努力使该行为不致对他造成损害。
§38.5.1.1Si alienatio dolo malo facta sit, non quaerimus, utrum mortis causa facta sit an non sit: omni enim modo reuocatur.
如果让与是以恶意实施的,我们不探究它是因死因赠与还是非死因赠与而实施的:因为在任何情况下它都会被撤销。
si uero non sit dolo malo facta, sed alias, tunc actori probandum erit mortis causa factam alienationem.
但是,如果它不是以恶意实施的,而是以其他方式实施的,那么原告必须证明该让与是作为死因赠与实施的。
si enim proponas mortis causa factam alienationem, non requirimus, utrum dolo malo facta sit an non sit: sufficit enim docere mortis causa factam, nec immerito: mortis causa enim donationes comparantur legatis et sicut in legatis non quaerimus, dolo malo factum sit an non sit, ita nec in mortis causa donationibus.
因为如果你提出该让与是作为死因赠与实施的,我们就不要求探究它是否以恶意实施:因为只要证明它是作为死因赠与实施的就足够了,这并非没有道理:因为死因赠与被比作遗赠,正如在遗赠中我们不探究其是否以恶意实施一样,在死因赠与中我们也不予探究。
§38.5.1.2Quod autem mortis causa filio donatum est, non reuocatur: nam cui liberum fuit legare filio quantumquantum uellet, is donando non uidetur fraudasse patronum.
但是,因死因赠与而赠与给儿子的财产不予撤销:因为对于那个可以自由地向儿子遗赠任意多财产的人来说,他通过赠与并不被视为欺诈了庇护人。
§38.5.1.3Omne autem, quodcumque in fraudem patroni gestum est, reuocatur.
此外,凡是为欺诈庇护人而实施的一切行为,均予撤销。
§38.5.1.4Dolum accipere nos oportet eius qui alienauit, non eius cui alienatum est: et ita euenit, ut qui fraudis uel doli conscius non fuit, carere debeat re in fraudem patroni alienata, etsi putauit ingenuum nec credidit libertinum.
我们应当考虑让与人的恶意,而不是受让人(被让与人)的恶意:因此结果是,即使那些不知道欺诈或恶意的人,即使他以为让与人是自由人而不相信他是解放奴隶,也必须失去为了欺诈庇护人而让与的财产。
§38.5.1.5Aduersus conpatronum, qui contra tabulas bonorum possessionem omisit, Fauiana non competit, si non plus sit in eo quod donatum est quam pars debita patrono.
针对放弃(未申请)违反遗嘱的遗产占有的共同庇护人,法维安诉讼不予适用,除非赠与的财产多于该庇护人应得的份额。
quare si mortis causa ei donatum sit, partem faciet conpatrono, quemadmodum legatarius patronus facit.
因此,如果是因死因赠与而赠与给他的,他将与共同庇护人分享,正如作为受遗赠人的庇护人所做的那样。
§38.5.1.6Utrum autem ad ea sola reuocanda Fauiana pertinet, quae quis libertus de bonis deminuit, an etiam ad ea, quae non adquisiit, uidendum est.
但是,我们需要探讨法维安诉讼是仅适用于撤销解放奴隶减少其财产的行为,还是也适用于撤销其未取得财产的行为。
et ait Iulianus libro uicensimo sexto digestorum, si hereditatem libertus non adierit fraudandi patroni causa uel legatum reppulerit, Fauianam cessare: quod mihi uidetur uerum.
尤里安在《学说汇纂》第二十六卷中说,如果解放奴隶为了欺诈其庇护人而未接受继承,或者拒绝了遗赠,法则法维安诉讼不予适用;这在我看来是正确的。
quamuis enim legatum retro nostrum sit, nisi repudietur, attamen cum repudiatur, retro nostrum non fuisse palam est.
因为虽然遗赠除非被拒绝否则追溯性地属于我们,但当它被拒绝时,显然它追溯性地不属于我们。
in ceteris quoque liberalitatibus, quas non admisit is libertus cui quis donatum uoluit, idem erit probandum Fabianam cessare: sufficit enim patrono, si nihil de suo in necem eius libertus alienauit, non si non adquisiit: proinde et si, cum sub condicione ei legatum esset, id egit, ne condicio existeret, uel, si sub condicione stipulatus fuerit, maluit deficere condicionem, dicendum est Fauianam cessare.
对于其他无偿行为,即当有人想要赠与该解放奴隶而他未予接受时,也应当同样认定法维安诉讼不予适用:因为对庇护人而言,只要解放奴隶没有为了损害他而从自己的财产中让与任何东西就足够了,而不是指他未取得财产:因此,即使在有条件地向他遗赠财产时,他设法使条件不成就,或者如果是附条件口头答允,他宁愿条件不成就,也应当说法维安诉讼不予适用。
§38.5.1.7Quid si in lite uinci uoluit? si quidem condemnatus est data opera uel in iure confessus, dicendum erit Fauianam locum habere: quod si noluit optinere, cum peteret, hic uidendum.
如果他故意在诉讼中败诉又该如何? 如果是蓄意被判败诉或在法庭上自认,则应当说法维安诉讼予以适用;但如果他在起诉时并不想胜诉,对此则需探讨。
et puto hunc deminuise de patrimonio: actionem enim de bonis deminuit, quemadmodum si passus esset actionis diem abire.
我认为此人已经减少了其财产:因为他从其财产中减损了一个诉权,这正如他放任诉讼时效届满一样。
§38.5.1.8Sed si puta querellam inofficiosi, quam potuit, uel quam aliam, forte iniuriarum uel similem instituere noluit, non potest patronus ob eam rem Fauiana experiri.
但是,例如,他不想提起他本来可以提起的违背孝道遗嘱之诉,或者其他诉讼,比如侵害之诉或类似诉讼,庇护人不能因此而尝试法维安诉讼。
§38.5.1.9At si transegit in fraudem patroni, poterit patronus Fauiana uti.
但如果他是为了欺诈庇护人而达成和解,庇护人将能够使用法维安诉讼。
§38.5.1.10Sed si libertus filiam dotauit, hoc ipso, quod dotauit, non uidetur fraudare patronum, quia pietas patris non est reprehendenda.
但如果解放奴隶为女儿提供了嫁妆,仅凭提供嫁妆这一事实,他并不被视为欺诈庇护人,因为父亲的慈爱是不应受到谴责的。
§38.5.1.11Si pluribus in fraudem libertus donauerit uel pluribus mortis causa, aequaliter patronus aduersus omnes in partem sibi debitam siue Fauiana siue Caluisiana experietur.
如果解放奴隶为了欺诈而向多人进行赠与,或者向多人实施死因赠与,庇护人将对所有人平等地尝试提起法维安诉讼或卡尔维西乌斯诉讼,以索取其应得的份额。
§38.5.1.12Si quis in fraudem patronorum rem uendiderit uel locauerit uel permutauerit, quale sit arbitrium iudicis, uideamus.
如果有人为了欺诈庇护人而出售、出租或交换了财产,让我们来看看裁判官(法官)的裁决应当如何。
et in re quidem distracta deferri condicio debet emptori, utrum malit rem emptam habere iusto pretio an uero a re discedere pretio recepto: neque omnimodo rescindere debemus uenditionem, quasi libertus ius uendendi non habuerit, nec fraudemus pretio emptorem, maxime cum de dolo eius non disputetur, sed de dolo liberti.
在财产已售出的情况下,应当给买受人提供选择:是宁愿按公正价格保留买受的财产,还是在收回价金后退出该财产(放弃该买卖);我们不应当在任何情况下都撤销该买卖,就好像解放奴隶没有出售权一样,也不应当剥夺买受人的价金,尤其是当争执的焦点不是他的恶意,而是解放奴隶的恶意时。
§38.5.1.13Sed si emerit in fraudem patroni libertus, aeque dicendum, si magno emit, in pretio releuandum patronum, condicione non ipsi delata, an uelit ab emptione discedere, sed uenditori, utrum malit de pretio remittere an potius rem quam uendidit recipere persoluto pretio.
但如果解放奴隶是为了欺诈庇护人而买入财产,同样应当认为,如果是高价买入,庇护人应在价金上获得宽减,此时并不是给庇护人自己提供是否退出购买的选择,而是给出卖人提供选择:是宁愿在价金上给予让步,还是宁愿在全额退还价金后收回他所出售的财产。
et in permutatione et in locatione et conductione similiter idem obseruabimus.
在互易(交换)以及租赁中,我们也应当同样遵守这一规定。